C. 869. Si vero testes contra illum testificantes non fuerint nobiles sed alterius inferioris orclinis et conditionis, domestici seu externi, qui in eo ipso crimine deprehensi et contra illum testificantes et non reclamantes seu confessionem suam non rcvocantes ultimo supplicio affecti fuerint. in eo casu nobilis ille accusatus seu inculpatus expurgabit se cum decemocto viris nobilibus bonae famae sibi in genere similibus, quos nos ipsi deligemus ex ter decemocto, hoc est quinquaginta quattuor testibus nobilibus, quos ille, qui se expnrgaturus est, statuere coram nobis debebit in sex septimanis a die iudictae et decretae sibi huiusmodi expurgationis, qui si in probatione et in sui expurgatione defecerit, pro convicto babebitur et poena falsi punictur. C 870. Si vero in se expurgando non defecerit, absolvi a crimine illi obiecto debebit, ubi tamen postbac de ipso crimine falsae monetae, de quo se semel modo praemisso expurgaverit, aeeusatus, inculpatus et testimoniis hominum eivilis, plebeae aut alterius eonditionis convictus modo supradicto fuerit, ad aliam expurgationem non admittetur, sed ut falsarius poena debita punictur, ac bona eius confiscabuntur, caputque, vita et salus eius erit in gratia nostra regia, citatus autem Iitteris citationis nostrae de falsa moneta comparere coram nobis debebit, non revocando se ad districtum. Et si in primo termino non comparuerit, citabitur secunda citatione, et terminus tam primae quam etiam secuhdae citationis debet illi assignari et praefigi in quattuor septimanis a die positionis et executionis eiusdem citationis. Qui si in secundo termino non eomparucrit, pro convicto habebitur, sive is possessionatus fuerit sive non, debebitque banniri de regno et bona eius confiscari. Idem Cracoviae. C. Ut deinceps calumniantium. Conventus Cracoviensis 1532. extensum in forma. S. a. 1532. art 4: Ut dcinceps calnmniantium iniquitas. etc. VL. 501. C. 871. Ut deinceps falsariorum iniquitas et periuriorum licentia refrenetnr et cohibeatur, statuendum duximus et statuimus praesentibus: ut qui in iudicio litteras parti eius adversae de falsitate suspectas producit, parte eontendente et postulante, actis iudicialibus terrestribus illas comprobare teneatur, ad quae acta cum producens litteras se retulerit ac remitti postulaverit, dari illi debet dilatio ad prima iudicia seu terminos terrestres, actionem introductam immediate consequentes, in quibus si docuerit litteras, suas esse in actis, comprobare illa aliis modis probationum non teneatur. Cum autem producens litteras actis terrestribus probare illas non suffecerit, in hoc casu nominare ibidem is ipse producens teneatur decem et octo testes nobiles possessionatos, bonae integraeque fidei et famae viros, ex quibus per eum, qui suspectas de falsitate asserit esse litteras, viri sex deligentur, qui simul cum ipso producente eiusmodi suspectas litteras