C. 860. Ut calumniae et falsitates in omnibus iudiciis regni nostri locura sibi non vindicent, statuimus: quod iudices omnes calumniatores et falsas citationes et litteras in iudiciis producentes, cuiuscunque status et conditionis existant, secundum quaiitatem excessus puniendi, corrigendi et mulctandi pro arbitrio suo plenam et omnimodam habeant facultatem. Idem in Nieszova et Opoki. C. Item cum omnis regula iuris. fol. XCIV. 8ic illustratum est. C. J. a. 1454. art. 22: De calumaia obiecta, de calnmniatore et de calumniato. VL. 252. C. 861. Ut autem via calumniis penitus praecludatur, statuimus: quod si alicui in quibuscunque iudiciis regni nostri calumnia impingatur vel obiiciatur, propter quam is, contra quem calumnia instructa fuerat, iudicialiter se de crimine sibi calumniose obiecto expurgavit, calumniator eidem expurganti poenam trium marcarum et iudicio totidem solvere teneatur. C. 862. Calumniatoribus autem tribus vicibus tantum expurgatio indicenda est, si vero quarta vice de crimine calumniae quis inculpatus vel accusatus fuerit, ad purgationem amplius admitti non debet, sed pro suo facinore ad instar equi castrati nares sibi praecidi debent et ipso facto sit honore privatus, neque iure nobilium uti vel eo se tueri peramplius poterit. C. 863. Calumniatorem autem eum censeri volumus, qui alicui falsa crimina scienter intendit. Sed non utique, qui non probat quod intendit, protinus calumniari videtur, nam eius rei inquisitio arbitrio cognoscentis committitur. Qui reo absoluto de accusatoris incipit consilio quaerere, qua mente ductus ad accusationem processit. Et si quidem eius iustum errorem repererit, absolvat eum. Si vero in evidenti calumnia eum deprehenderit, legitimam poenam ei irroget. Quod tam ad principales personas quam ad procuratores eorum uniformiter exteadi volumus. Sigismundus Primns Rex, Cracoviae. C. Et quia moneta Swidnicensis. Conventua Cracoviensis 1527. extensum in forma. S. a. 1527. art. 16 — 20: Et quia moneta Swidnicensis, quae universo regno nostro. etc. VL. 475 — 477. C. 864. Et quia moneta Swidnicensis, quae universo regno nostro inaestimabilem iacturam facit et detrimentum, hactenus cohiberi non potest, ignorantia simplicium hominum et licentia eorum, qui decreta et prohibitiones nostras transgrediuntur, decernimus cum universo senatu regni nostri: eandem monetam prorsus ex regno exstirpandam, ita quod deinceps nemo illam recipere, expendere aut in regnum et dominia nobis subiecta inferre audeat, sed quisquis intra hunc annum, alias hinc ad duodecimam diem Martii anni futuri, illam extra regnum