sibi illatam esse, et in virgine stuprata signa oppressionis seu devirginationis manifesta apparuerint, et subsequenter coram iudicio castrensi sibi vim et stuprum illatum fuisse iuraverit, et cives, oppidani aut villani de clamore et ploratu praedictis testimonium perhibuerint, raptores, stupratores et oppressores eiusmodi poeuis praedictis puniantur. C. 857. Si autem post commissum tam detestabile erimen vel potentia raptor aut stuprator sc defendere aut fuga evadere potuerit, capitaneus loci omne studium cum magna sollicitudine adhibeat, ut eos comprchendat et post praedictas probationes praedictis poenis afficiat, exccptionibus non obstantibus quibuscunque. C. 858. Si vero virgo, vidua vel mulier pro raptu stupro aut violcnta oppressione aliquem ealumniose accusaverit vel in obiectorum probatione defecerit, aut in virgine signa oppresbionis manifesta non apparuerint, et accusatus cum sex suae conditionis hominibus se coram nobis expurgaverit, eo casu ipsa calumniatrix, cuiuscunque status et conditionis existat, poena condigna pro arbitrio nostro puniatur. C. 859. Sed cum raptor virginis, viduae aut mulieris ad praesentiam nostram pro raptu virginis absque parentum vel amicorum consensu aut viduae animo cum illis matrimonium contrahendi citatus fuerit, tunc demum iure esse convictus quoad honoris et capitis poenas intelligarur, cum virgo, vidua vel mulier in praesentia nostra constituta confessa fucrit, sibi per raptorem citatum vim fuissc illatam et sc contra eius voluntatem et consensum per illum raptam csse. Per hanc enim raptae virginis, mulieris aut viduae confehsionem raptor citatus ad extendendum contra se honoris et capitits poenas sufticienter iure convictus esse censeatur. Alioquin rapta virgine, vidua vel muliere per expressum in praesentia nostra confitentc et affirmante. se non per vim citati esse raptam sed voluntate et consensu suo proprio undecunque abductam, citatus a poena huius statuti liber esse censentur, virgo vero, vidua vel mulier, post factam huiusmodi voluntatis et consensus sui confessionem, bonis omnibus hereditariis et quibusvis aliis ipsam concernentibns bonis et rebus doteque sibi debita perpetuis temporibus privabuntur. TITULUS XV. De Crimine falsi et Calunmiatoribus. Casimirus Tertius Rex in Nova Civitate Corczin. C. Item volumus et decernimns. fol. LXXXVIII. sic illustratum est. C. J. a. 1465. art. 11: De falsaris citationum puniendis. VL. 158.