paruerit, iuxta qualitatem homicidii commissi iudicabimus seu expurgationem eidem decernemus. Si vero citatus non comparuerit, ita puniendum decernemus, ut supra in articulo homicidii voluntarii et notorii praemissum est. TITULUS XIV. De Stupris ac Raptoribus Virginum et Mulierum. Casimirus Magnus Visliciae, Joannes Albertus Petrcoviae et Sigismundus Prmus Cracoviae, Reges. Ex tribus statutis simul iunctis obscuris, hoc unum conditum est et illustratura. C. Quicunque vero virgini. fol. XXXIV. C. Item de raptoribus. fol. CVII. C. Ad gubmovendam. Conventus Cracoviensis 1532. a) C. M. syntag. art. 123: De violationibus virginum et oppressionibus viduarura vel maritatarum. VL. 46. b) J. A. a. 1496. art. 44: De raptu virginum ac feminarum. VL. 275. c) S. a. 1532. art. 11: Ad submovendam dubitationem, quae circa statutum de raptu etc. VL. 504. C. 853. Raptores virginum nobilium vel ingenuarum, sive iam desponsatae fuerint sive non, et viduarum aut feminarum quarumcunque ac illarum stupratores et oppressores violentos, non animo cmn illis matrimonium contrahendi, honoris et capitis supplicio plectendos esse decernimus, et maxime si Deo fuerint virgines vel viduae dedicatae, quod non solum ad iniuriam hominum sed etiam ad ipsius omnipotentis Dei irreverentiam committitur. C. 854. Cum virginitas vel castitas corrupta amplius restitui non potest, ne igitur absque vindicta talis crescat insania, statuimus, ut qui eiusmodi crimen commiserint et qui eis auxilium invasionis tempore praebuerint, ubi in ipsa rapina et adhuc flagranti crimine inventi et comprehensi fuerint, a parentibus virginum, viduarum et quarumlibet feminarum aut earum consanguineis, tutoribus vel dominis convicti, interficiantur. C. 855. Quod multo magis contra eos obtinere sancimus, qui nuptas mulieres ausi sunt rapere, quia duplici tenentur crimine, tam adulterii scilicet quam rapinae, et oportet acerbius adulterii crimen ex hac adiectione puniri. C. 856. Ubi vero raptores, stupratores et oppressores violenti in ipsa rapina et adhuc flagranti crimine inventi, comprehensi et convicti, uti praemittitur, non fuerint, et virgo, vidua vel alia femina in campo, silva, domo et ubicunque rapta et stuprata, violentiam raptoris et oppressoris evadens, ad civitatem, oppidum aut villam viciniorem infra triduum veniens vel ibidem manens, ad cives, oppidanos aut villanos clamaverit et cum lachrimis narraverit violentiam