C. 848. Homicidia voluntaria et notoria, quae postposito Dei timore ac cum noatro dedecore in hoc regno inoleverunt, ut a temerariis, omni iustitia atque honestate publica procul pulsa, diversis modis in diversi ac cuiuslibet status, ordinis ac dignitatis homines crebris vicibus impune patrata sunt, compescere, punire et removere volentes, de consilio et consensu senatorum et procerum regni uostri statuimus: quod si nobilis nobilem in domo vel strata publica aut in loco aliquo data opera interfecerit, talem homicidam, cum primum a capitaneo, in cuius capitaneatu scelus patratum fuerit, cum castellano vel iudice aut succamerario eiusdem terrae nobis nuntiatum fuerit, sive aliunde ad nostram cognitionem venerit, ad nostram praesentiam, ubicunque cum curia nostra tunc feliciter constituti fuerimus, litterali citatione advocare tenebimur. Citatio vero ab eius executione per duos nobiles et ministerialem facta terminum sex hebdomadarum in se continere debet. C. 849. Cumque talis homicida coram nobis comparuerit et de eius crimine nobis, ut praemissum est, constiterit, eum poena statuti irremissibiliter puniemus, in primo termino tamquam peremptorio contra ipsum senteutia promulgata, a quo termino nequaquam eidem ad districtum suum revocare licebit Et cum homicida carceris poenam expleverit, proximis et consanguineis occisi pro capite in continenti solvere tenebitur vel in bona aequivalentia realem dare possessionem aut tam diu esse in carcere, quam diu non solverit. C. 860. Quod si contingeret, quod homicida citatus coram nobis non compareret, si exstiterit possessionatus, bonis suis omnibus per 1103 fisco nostro applicandis privabitur et denique erit obligatus ad subeundum praefatam poenam, cum in manus inciderit. Et cum punitus per nos sufficienter fuerit et capitis pretium persolverit, bona sibi per nos recepta restitui debent. Si vero homicida fuerit impossessionatus et citatus pro eiusmodi crimine per litteras nostras in parochia, ad quam pertinet, contumaciter coram nobis non comparuerit, debet publico edicto infamis pronuntiari et hostis patriae iudicari. Et quicunque ei favores praestiterit, ipsum servando vel secum conversationem habendo, tam diu infamis habendus est, quam diu se non expurgaverit, et ea poena puniendus est, quam ille ferre debuit. Si vero talis homicida carcere inclusus ibidem moreretur, successores eius solutionem pro capite impendere non tenebuntur. C. 85/. Capitanei autem, sive oppignoratos sive liberos capitaneatus habentes, si nobis tales homicidas tempestive non detulerint, poena infrascripta per nos irremissibiliter punientur. Qui enim opiguoratos capitaneatus habent, centum marcas, totiens quotiens ante sex menses nobis eiusmodi homicidas non patefecerint, facinusque ipsum subticuerint, nobis solvere tenebuntur, liberos autem capitaneatu privabimus. Quibus se proprio iuramento expurgandi, quod eis de tali homicidio non constiterit, ubi id opus fuerit, facultatem concedimus. C. 852. Super homicidio autem casuali, quod se defendendo, dum aliquis invaditur, accidere solet, talem iuris processum servabimus. Citabimus enim homicidam ad praesentiam nostram, ubicunque tunc fuerimus, eumque, cum com- 29