poterit. Quibus probatis, ab impetitione actoris absolvetur. Quod et in vulneribus alibi inflictis uniformiter decernimus observandmn. C 809. Quod si invasor domus neminem vulneraverit, sed ipse solus vulneratus fuerit, dominus domus pro vulneribus invasori domus suae inflictis minime tenebitur. Idem ibidem. C. Querelam Petrus. fol. XVII. sic Illustratum est. C. M. syntag. avt. 36: De vulneratis in discordia et de vulnerato a se ipso. VL. 18. C. 810. Si quis pro vulneribus sibi inflictis aliquem ad iudicium citaverit, et reus citatus in iudicio constantcr affirmet, quod actor in tumultu contentionis alienae se ipsum vulnerasset, offerens se id legitime probaturum, statuimus: quod in tali casu probationes rei per iudicium sunt admittendae. Sed si extra omnem tumultum contentionis vel discordiae alienae actor in contentione privata per reum se vulneratum fuisse allegaverit, allegatio actoris super vulneribus sibis inflictis per iudicium ad probandum admitti debet. Idem ibidem. C. Petrus conquestus est. fol. XX. sic illuBtratum est. C. M. syntag. art. 50: De membrorum mutilatione. VL. 23. C. 811. Si quis pro digitorum mutilatione vel aliis vulneribus sibi inflietis aliquem ad iudicium citaverit, et citatus mutilationem aut vulnerationem negaverit, licet actor post lapsum unius anni pro vulncribus aut mutilatione digitorum satisfactionem petierit, nibilominus ad probandum mutilationem aut vulnera sibi inflicta admitti debet. Quibus suo et duorum testium sibi similium iuramentis eorporalibus probatis, reus ad illorum satisfactionem iuxta iuris formam compelli debet. C. 812. Si autem pro vulneribus sibi inflictis per tres annos et tres menses continuos tacuerit, vulnerans praescriptionis exceptione contra vulneratum perpetuo tutus erit. Idem ibidem. Joannes Albertus Petreoviae et Sigismundus Primus Cracoviae, Reges. Ex undecim diversis in materia hoe unum conditum et illustratum est. C. Licet antiquitus. fol. XXI. C. Quamvis occidens. fol. XXII. C. Ut violentovum. fol. eodem. C. Jn percussionibus. fol. XXVII. a) C. M. syntag. art. 56 : De cmethone seu rustico alium oceidente et solutione poenae capitis. VL. 25. b) C. M. syntag. art. 62: De milite occiso, item de eodem mutilato aut vulnevato, item de poena super id constituta, item de cme- 28