iudicio terrestri ordinario pro damnis et iniuriis quibuseunque in bonis immobilibus illatis iure experiendum erit. C 802. Agens autem pro violenta expulsione coram iudicio castrensi ante omnia probare debet suo et sex testium sibi similium corporalibus iuramentis, bona immobilia ante expulsionem se pacifice possedisse et de illis per reum citatum violenter expulsum esse. Quibus probatis, actor in possessionem bonorum immobilium per iudicium castrense tamquam spoliatus ante omnia restitui debet, vadiis opportunis desuper adhibitis, contradictionibus, allegationibus et litterarum seu munimentorum quorumlibet exbibitionibus per violentum expulsorem factis non obstantibus quibuscunque. C 803. Et nihilominus omnia damna circa violentam expulsionem illata ac census, res et fructus perceptos omnes tam praediales quam colonorum, corporali iuramento actoris existimandos, reus et violentus expulsor actori spoliato solvere tenetur, ad quod per iudicium castrense compelli debet. Super dominio autem et proprietate bonorum restitutorum nec non super validitate et subsistencia litterarum et munimentorum super eadem bona exhibitorum utraque pars ad iudicium terrestre ordinarium remitti debet; de quibus ac de eorum cognitione iudicium castrense se intromittere non debet. C. 804. Ubi vero inter partes coram iudicio castrensi differentia oriretur, quisnam esset bonorum legitimus possessor, si actor vel reus, utroque illorum se possessorem esse alkgante, eum pro legitimo possessore haberi decernimus, qui bonorum immobilium priorem possessionis apprehensionem probaverit. Et si iure successionis naturali bona ad aliquem devoluta sunt, absque ministerialis vel cuiuscunque officii adminiculo aut intromissione, illam quilibet auctoritate propria se prius apprehendisse probabit. Si vero iure quaesito bona sibi competere praetendit, tunc demum per ministerialem ab officio receptum possessionem iuxta formam iuris se apprehendisse probare debebit. In quo casu possessio propria auctoritate apprehensa possessori suffragari non debet. C. 805. Sive autem iure successionis naturali sive iure quaesito duo vel plures in iudicio possessorio ad una et eadem bona immobilia concurrant, ille semper pro legitimo possessore habendus est, qui prius possessionem bononim intravit, sive ei ad illa bona ius competierit sive non. Et tam diu in possessione eorundem bonorum tuendus est, donec super domiuio et proprietate illorum per iudicium terrestre inter partes fuerit iudicialiter definitum.