C. 788. Si vero quis pro violenta cultura et seminatione agrorum citatus, postea frumenta collegerit et de hoc legitime convictus fuerit, tamquam iuris communis contemptor et violator alia poena sex marcarum modo simili applicanda puniatur. Quam simul cum valore frumentorum actoris iuramento corporali declarando ex decreto iudicii solvere tenebitur, super proprietate autem et dominio agri post poenae et valoris frumentorum solutionem utrique parti salvum ius et actionem in utroque casu reservamus. Idem ibidem. C. Cum alicui quattuor boves. fol. XXVIII. sic illustratum est. C. M. syntag. art. 92: De reeeptione boum per violentiam. VL. 35. C. 789. Si quis alicui iumenta laborantia violentcr receperit et de violentia facta spoliatus protcstationem fecerit, statuimus: quod ab uno, duobus, tribus vel quattuor iumentis laborantibus et dcinde a singulis quattuor poena trium marcarum parti et iudicio totidem applicanda spoliator puniri debet. Et nihilominus a singnlis iumentis, quamdiu ea detinuerit, singulis diebus pro negligentia per unum grossum domino solverc teneatur. C. 790. Idem de singulis vaccis lactantibus et de ovibus, quarum duae pro una vacca lactante reputari debent, intelligi volumus, alia vero pecora vel iumenta, quae non laborant neque fructificant, violenter recepta cum poena duntaxat praedicta dominis suis restitui debent. Idem ibidem. Ex duobus himul iunctis boc unum conditum est. C. Item pro curru foeni. fol. XXVIII. C. Item pro una cassula. fol. eodem. a) C. M. syntag. art. 93 De foeno violenter recepto. VL. 36. b) C. M. syntag. art. 94: [)e poena pro frumentorum receptione solvenda. V L 30. C. 791. Si quis foenum aut fnunentum de campo, prato vel horreo in die violenter receperit, poenam sex marcarum iudicio et damnum passo pro dimidia applieandam et verum valorem foeni et frumenti cuiuscunque, corporali iuramento damnum passi dcclarandum, solvere tenebitur. Si autem tempore nocturno id fecerit et de hoc legitime eonvictus fuerit, poeua furti puniatur. Idem ibidem. Statutum: Cum itaque omnis violentia. fol. XXXIX. sic illustratum est. C. M. syntag. art. 149: De violentiis finiendis in pabulorura venditione. VL. 54. C. 792. Cum omnis violentia non immerito variis iuris sanctionibus prohioeatur et coerceatur, aequum et rationi consouum fore censemus hubditorum no-