ad damna sarcienda per eiusmodi casuale incendium commissa nihilominus tenebitur, quae corporali iuramento damnum passi probari debent. C. 784. Et quia frequenter evenire solet, quod nobiles vel plebei, borras nemora et silvas proprias vel alienas casu vel ex proposito intrantes, illas igne succendunt, qui ignis vulgo arvipirium seu „pożary" appellatur, qui ignis ulterius evagatus et progressus aliena arva, segetes, prata, silvas vel aliud id genus laedere et comburere consuevit, statuimus: quod si de eiusmodi arvipirio per dominos civitatum, oppidorum et villarum fuerit aliquis inculpatus, non alio iure quam Polonico sicut incendiarii iudicari debet. C. 785. Et licet famae et honori suo per hoc minime derogabitur, nihilominus si nobilis vel plebeus de arvipirio legitime convictus fuerit, ad solutionem damni illati corporali iuramento damnum passi existimandi compelli debet et insuper pro poena arvipirii commissi plebeus poenam decem marcarum parti laesae applicandam solvere debet. Qui autem caret aere, in eorpore puniendus est. TITULUS XII. De Violentiis et Rebus violenter ablatis. Casimirus Magnus Rex, Visliciae. C. Si quis violenter. fol. XXVIII. sic illustratura est. C. M. syntag. art. 90: I)e aliqua re violenter recepta. VL. 35. C. 786. Si quis mantellum suum aut aliam rem mobilem vel se moventem propriam alicui auctoritate propria violenter receperit, et eam possessor ab eo iure mediante repetierit, cum poena sex marcarum eandem possessori restituere teneatur. Post restitutionem autem et solutionem poenae, super proprietate et dominio rei ius et actionem salvam spoliatori nihilominus reservamus. Idem ibidem. C. Si quis excolens. fol. XXVIII. sic illustratum est. C. M. syntag. art. 91: De cultura agri alieni. VL. 35. C. 787. Si quis agros alienos violenter excoluerit et seminaverit, et possessor agrorum se hoc anno agros possedisse et illis spoliatum fuisse coram iudicio legitime probaverit, violentus excultor et seminator seminatis careat et poena trium marcarum parti et iudicio totidem applicanda puniatur.