nullum ius acquisitum esse volumus, cautione fideiussoria qualibet desuper non obstante. C. 760. Quod si filius paternas vel servus domini sui pecunias, equos, vestes aut alias res in ludo perdiderit, patri et domino pecunias et res praedictas a victore iure repetere liceat, dummodo iuraverint, pecunias, equos, vestes et alias res per filium vel servum in ludo amissas eorum proprias exstitisse. TITULUS XI. De Furtis, Rapinis et Incendiariis. Idem ibidem. Ex tribus similibus hoc uuum conditum est. C. Si aliquis. fol. XVI. C. Cum furta. fol. XXXI. C. Statuimus insuper. fol. XXXVIII. a) C. M. syntag. art. 30: Cum aliquis de furto accusatnr per aliquem de eodem districtu vel de una parochia. VL. 16. b) C. M. syntag. art. 110: De furto et latrocinio. VL. 40. c) C. M. syntag. art. 144: De praescriptione pecorum vel pecudum. VL. 52. C. 761. Hes furto subtractae, quandocunque et ubicunque repertae fuerint, actione furti repeti possunt, praescriptione aliqua non obstante. Si vero re fur tiva non inventa aliquis voluerit alteri furti actionem instituere, si actor et reus in eadera parochia, civitate, oppido aut villa morantur, infra unum annum integrum, si vero in distantia remotiori extra parochiam, civitatem, oppidum aut villam morentur, infra tres annos continuos iure experiundi potestatcm hab e bunt Annis autem tribus decursis, actio furti postea penitus evanescit. Idem ibidem. Ex duobus similibus hoc unum conditum est. C. Petrus traxit. fol. XVII. C. Ut viri famosi. fol. XXIV. a) C. M. syntag. art. 34: De illo qui acc.usatur de furto apum et mellium. VL. 17. b) C. M. syntag. art. 73: De eo qui de furto aut alio crimine accusatur, qui tamen alias bonae famae exstitit. VL. 30. C. 762. Si quis alium accusaverit, quod apes et mella ipsius ad domum suam furtive deportasset, id se offerens probaturum, accusatus vero furtum inficiando proprium mel et non alienum in domum suam se detulisse allegaverit, offerens etiam id se probaturum, statuimus: quod sive accusator testes paratos,