in segetibus vel pratis abactis constitutum est. Si vero villanus vel oppidanus eiusmodi damnum intulerit, ex decreto domini sui vel officii civilis damna solvet cum poena suprascripta. TITULUS X. De Aleae Lusu et Aleatoribus, Idem ibidem. Ex duobus simul iunctis hoc unum conditum et illustratum est. C. Ad praecludendam. fol. XXV. C. Filius nondum. fol. XXVIII. a) C. M. syntag. art. 79: De lusoribus taxillorum VL. 31. b) C. M. syntag. art. 98: De filio non emancipato lusore et quis modus in ludis servandus sit. VL. 37. C. 757. Cum leges sacrosanctae omnem ludum prohibeant pro pecunia ludcre, praeterquam si quis certet hasta vcl pila iaciendo aut eurrendo, saliendo, luctando vel pugnando, quod virtutis ct fortitudinis causa fiat, pro quibus rebus etiam sponsionem facere licet, sed ex aliis, ubi pro virtute certamcn non fit, non licet, quas et nos in hac parte imitari volentcs, omnem ludum pro pecunia, qui virtutis, fortitudinis et exercitii praetextum non habeat, pracsertim vcro aleae, taxillorum, sortiura et chartarum ludos deinccps omnino prohibemus, ne illorum occasionc contentiones et rixae, perditiones patrimoniorum, furta, latrociuia et alia his pciora inter subditos nostros suboriantur. C. 758. Quod si quis nedum pro pecunia parata, verum ctiam ad praestam, creditum seu in spem futurac solutionis cum aliquo luserit, creditum non valeat ipso iure, nec ad aliquam solutionem vel satisfactionem victus victori teneatur, neque fideiussor datus pro eiusmodi debito poterit conveniri. Et si victor praesenti statuto contraveniens pro pecunia taliter credita suum acriter monuerit debitorem et eum vel fideiussorem eius propterea verbis turpibus et improperiis lacesserit, quotienscunque id fecerit, toticns victo pro sua verecundia et iniuria poenam trium marcarum et nostro iudicio pro inobedientia et huius statuti transgressione aliam similcm poenam solvere tenebitur. C. 759. Si autem filius nondum emancipatus et in paterna constitutus potestate in ludis prohibitis pecunias, equos, vestes aut alias res amiserit et ipsas per cautionem fideiussoriam a victore evicerit et recuperaverit, victori monendi, requirendi, petendi et vendicandi pecunias, equos et res lucratas eiusmodi