Idem ibidem. Haec duo simul iuncta sic illustrata sunt. C. Statuimus etiam. fol. XXXV. C. Statuimus quod quando. fol. eodem. a) C. M. syntag. art. 131: De porcia et eorum pascuis silvestribus. VL. 47. b) C. M. syntag. art. 132: De illis qui porcos pretio ad silvam conducunt. VL. 48. C. 752. Quicunque sues, porcos vel alia pecora ad silvas alienas, in quibus glandes et fagi fruetificarunt, ad pasturam glandium et fagorum absque domini silvae voluntate impulerit, dominus silvae sues, porcos et pecora abacta non dimittet, nisi a quolibet illorum tantum ei solvatur, quantum alii a suibus, porcis ac aliis pecoribus ad silvas suas ex contractu impulsis ei solvere soliti sunt. Quod dominus silvae totiens facere poterit, quotiens sues, porci vel pecora absque conventione aut contractu in silvas suas impulsa fuerint. C. 753. Si quis vero sues, porcos vel pecora in silvis alienis pascere voluerit, cum domino silvae, prout melius et commodius poterit, de illis pascendis conveniat. Proviso tamen, ne per sues, poreos vel pecora in plantis post succisiones silvarum sucrescentibus damna inferantur, quae per dominos porcorum, suum et pecorum cum poena sex marcarum inter damnum passum et iudicium aequaliter dividenda resarciri oporteret. C. 754. Quando autem quis habens silvam vel mericam a domo sua aliquantulum distantem sues, poreos vel peeora per bona vicini intermedia ad silvam suam ducere vel pellere voluerit, id non per bona vicini vel alterius sed per viam, quae ducit ad silvam suam, libere facere poterit. C. 755. Si vero quis pro suibus, porcis vel pecoribus propriis pascendis bilvam fagis vel glandibus refertam pretio conduxerit, et bona alterius inter silvam conductam et domum seu villam domini porcorum suum vel pecorum intermedia fuerint, dominus bonorum intermediorum, per quae sues, porci et pecora ad silvam conductam pelli debent, ex utraque parte viae ad silvam conductam tendentis ad triginta cubitos glandes et fagos proprios colligat vel depastat, ut sic conductor silvae sues, porcos et pecora sua absque eius damno vel offensa ad silvam conductam impellere posset. C. 756. Praeterea quia multi vectores et alii nobiles et ignobiles cum curribus vel equis proficiscentes vias solitas relinquere et per segetes et prata divertere, in eisque vel aliis rebus damna non modica inferre consueverunt, quorum insolentiis viam praecludere et iudemnitati subditorum nostrorum praecavere volentes, statuimus: quod si quis viam solitam deserens, ad prata vel segetes alicuius cum curribus vel equis diverterit, talis per dominum segetum vel pratorum arrestari et capi poterit, tam diu detinendus, donec ei a quolibet equo grossum medium et a quolibet curru grossum unum solverit cum effectu, cum poena sex marcarum iudicio et damnum passo pro aequalibus portionibus applicanda. In quo casu idem proeessus per omnia observetur, ut supra de pecoribus