ignobilitatis obiectionem audivit, tamquam evictorem suum in iudicio suo statuendo, ab instantia et impetitione conquerentis absolvetur. C. 729. Quod de nobilibus, qui expeditionem bellicam serviunt et iudiciiis terrestribus subsunt, intelligi volumus, non autem de illis nobilibus, qui in civitatibus vel oppidis residentes vinum et cervisiam propinant, artes mechanicas profitentur et mercantias per ulnas, talenta et pondera exercere consueverunt, neque de illis nobilibus, qui vagantur hincinde nullas in regno possessiones habentes; talibus enim si per colonos ignobilitas obiiciatur, de ea se iudicialiter expurgare et iustificare tenentur. TITULUS IX. De Damno in Pascuis, Pratis, Segetibus, Pecoribus et aliis Animalibus. Casimirus Magnus Rex, Visliciae, et ex Connsuetudinibus Terrarum. Ex tribus diversis hoc unum conditum est. C. Ut quilibet de proximi. fol. XXIII. C. Ad evitandum. eodem. C. Item si quis pecus. fol. CXXIII. a) C. M. syntag. art. 65: De his qui aliorum semina eorum peeoribus depascunt. VL. 27. b) C. M. syntag. art. 67: Iumenta damna inferentia qualiter sunt tenenda de damno abacta. VL. 28. c) Consuet. ter. Crac. a. 1505. a. 30: De pecore dato ad forestam regiam, dum per nullum cuius esset fide iubetur. VL. 331. C. 730. Ut quilibet de sua et vicini indemnitate diligentius invigilet, statuimus: cum quis alterius pecora vel pecudes in segetibus, pratis, excrescentiis silvarum excisarum, quae „poramby" vocantur, depreheuderit, illa libere et absque omni impedimento in domum suam seu villam vel hereditatem, in qua damnum per pecora illatum est, impellat nec inde dimittat, donec a quolibet pecore vel pecude medius grossus ratione forestae, quam „oborne" vocant, per dominum pecoris illi solvatur. Et nihilominus damnum illatum ad existimationem scabinorum, iuratorum vel seniorum villae, in qua illatum est, infra trjium dierum decursum solvere tenebitur. Et si pecora ex alia villa fuerint, scabini, iurati vel seniores utriusque villae damnum existimabunt. C. 731. Si vero quis modo praemisso pecoribus a vicino eliberatis ad damnum existimandum exire vel seabinos iuratos aut seniores educere noluerit