se admitti postulaverit, statuimus: quod talis per octo testes nobiles de stirpe et parentela sua descendentes nobilitatem suam probare debebit. Quorum testium quattuor ipsum esse nobilem ex stirpe patris et aviae paternae et alii quattuor ex stirpe matris et aviae maternae, eorum corporalibus iuramentis praestitis, de certa scientia deponere debent, et quod ipse sit eorum frater ex quattuor stirpibus, domibus vel familiis nobilibus, sive arma quattuor stirpium seu familiarum praedictarum diversa vel eadem sint, originem ducens. Idem ibidem et Vladislaus Jagiello Cracoviae et Varthae, Reges. Ex tribus statutis obscuris simul iunctis hoc unum conditum et illustratum est. C. Cum omnis scurrilitas. fol. XXVII. C. Si quis nobilis. fol. XLVI. C. Cmetho vero. eodem. a) C. M. syntag. art. 86: De improperationibus seu turpiloquio alicui illato. VL. 34. b) V. a. 1423. art. 20: De vituperatione unius nobilis per alium. VL. 78. c) V. a. 1423. art. 21: De vituperatione nobili illata a cmethone. VL. 79. C. 726. Cum omnis scurrilitas verborum et turpiloquium ad rixas provocans apud virtuosos homines, praesertim vero nobiles, non immerito debeat evitari, a quibus plerique, ut est hominum natura ad malum prona, nisi poenarum timore prohiberentur, profecto aliter refrenari non possent, atque ideo statuimus: si quis linguam suam nou refrenans, nobilis nobili improperaverit et verba iniuriosa ac contumeliosa, honorem, famam, nobilitatem et statum sugillantia in eum protulerit, eumque proditorem, furem, falsarium, ignobilem vel spurium iniuriose appellaverit et ad iudicium propterea citatus, post propositionem in iudicio contra se factam, statim non revocaverit, vel quod dixit non negaverit, neque talem ut asserebat eum esse probaverit, pro eiusmodi iniuria et improperio sexaginta marcas ratione poenae nobili iniuria affecto solvere et quidquid in eum iniuriose dixit, id ibidem coram iudicio verbis competentibus ad arbitrium iudicis revocare tenetur. C. 727. Si vero plebeus et ignobilis nobilem improperaverit et verba iniuriosa, uti praemittitur, contra eum protulerit et citatus ad iudieium verba et improperia praedicta se dixisse negaverit, negationem suam proprio corporali iuramento comprobare tenetur. Alioquin de verbis iniuriosis coram suo iudice vel domino iure Polonico legitime convictus, poena sexaginta marcarum puniatur, nobili iniuria affecto applicanda. Qui autem caret aere, in corpore puniendus est. Et nihilominus ad revocationem faciendam tenebitur. In qua revocando dicere debet: „Id quod locutus sum, mentitus sum sicut canis". C. 728. Colonus autem nobilitatem alicuius redarguere vel diffamare aut viro nobili ignobilitatem obiicere non potest; quod si fecerit, pro non dicto habeatur. Et id nullam notam nobili impingere potest, nisi forte per alium nobilem alias ei obiectam esse audiverit, et ille, cui obiecta est, de ignobilitatis obiectione Se minime expurgavit. Quo casu colonus nobilem, a quo eiusmodi