legerentur, neve quis dogma ipsum pestiferum iam pridem damnatum approbare, profiteri vel tueri auderet, sub poena capitis et confiscatione bonorum omnium. Ad quae postea edicta nostra exequenda modum etiam opportunum statuere volentes, delegavimus in praetorium civitatis nostrae regiae Cracoviensis nonnullos primarios nostros, tam spirituales quam etiam saeculares consiliarios, qui cum consulibus ac officialibus civitatis sic edicta ipsa nostra exequenda statuerint, ut inprimis, quandocunque opportunum videretur reverendissimo domino episcopo Cracoviensi, fieret per inquisitores eius cum decurionibus, quos consulatus in tota civitate ad huius negotii aliorumque excessuum tollendorum custodiam delegit, per omnes et singulas domos, testudines ac cistas diligens scrutatio, et ubi aliqui libri haeretici invenirentur, illinc poena edicti exigeretur. Deinde ut impressores librorum nihil prorsus imprimere et bibliopolae vel alii quicunque exponere ac vendere deinceps (audeant) ex libris undecunque adductis, nisi illos rector universitatis vel aliquis per ordinarium constitutus prior viderit et tam imprimi quam vendi permiserit, sub poenis praedictis. Ut autem et reliquae civitates nostrae hoc exemplo insistant ac unusquisque tempori praemoneretur, ne ipsa mandata nostra regia transgrediatur et ignorantiam praetendere possit, nos hanc ipsorum consiliariorum simul ac consulatus Cracoviensis ordinationem per has litteras nostras omnibus testatam esse volumus, mandantes omnibus aliis civitatibus regni et dominiorum nostrorum, ut (ad) eum modum edicta nostra exequendi faciant cum loci ordinariis aut eorum delegatis ordinationes opportunas, easque diiigentissime exequantur. TITULUS VIII. De Nobilitatis, Honoris, Status et Thori Inculpatione. Casimirus Magnus Rex, Visliciae. C. Nobilitatis stirpes. fol. XVI. sic illustratum est. C. M. syntag. art. 32: De nobilitate inculpata. VL. 16. C. 725. Cum nobilitatis stemmata a progenitoribus originem sumere consueverunt, ex quibus descendentes progressum nobilitatis suae per genealogias et stirpes fideli testimonio comprobare tenentur, si quis itaque nobilem se esse asserat et ceteris nobilibus id negantibus, ipse ad probationem nobilitatis suae