restri communi nollet contentari aut etiam haereticales errores facere vel promovere vellet, contra talem seu tales, cuiuscunque status, gradus, conditionis et praeeminentiae fuerint, sive spirituales sive saeculares, et in eorum destructionem consurgere volumus et promittimus sub fide et honore nostris absque dolo et fraude, nec ipsis auxilio, consilio vel favore patrocinari volumus sub fide et honore nostris, etiam si sanguine, affinitate et quacunque propinquitate forent nobis aut alicui nostrum coniuncti, nec pro eis loqui volumus aliquod verbum, sed eos et eorum talem quemlibet punire volumus et promittimus, iura tamen nostra ducalia et terrestria in nullo per hoc violando, nec ab eisdem recedendo. Harum, quibus sigillum nostra cum subscriptione nominatim nominum nostrorum in pendulis sigillorum sunt appensa, testimonio litterarum. Scriptum et datum in nova civitate Corczin, feria sexta ipso die sancti Marci apostoli et evangelistae, generali tunc parlamento celebrato. Anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo octavo. Sigismundus Primus Rex, Thorunii et Cracoviae. Edictum Cracoviense hic extensum est et Thorunense ei simile abrogatum est. a) S. Edictum contra Lutheranos. Cracoviae a. 1523. (Acta Tomie. VI. 289). b) S. Prohibitio ne inferantur opera Martini Lutheri. Thorunii a. 1520 (A. T. V. 284). C. 724. Cum humanis ingeniis, praesertim vulgi, ad res novas ac insolentes propensis necesse sit cum alia mala pleraque tum vero schismata et haereses emergere, necesse item sit illas per eos, qui divinis ac humanis institutis praepositi sunt, tamquam zizania ex agro putari ac eradicari; siquidem sola est religio, quae legibus ac institutis suis homines in disciplina, in virtute ac in fide erga Deum et homines continet ac regit, quaquein norma et observatione sua veteri turbata et dissoluta, turbari ac dissolvi necesse est universa, quod postea, ut in multis exemplis constat, in seditiones vergere ac in pernitiem rerum publicarum, earumque rectores redundare solet; nos pro officio Christiani principis eam ipsam religionem a sanctis patribus ordinatam ac per sanctam Romanam ecclesiam directam, nobisque a maioribus nostris per manus traditam ac per nos denique et gentes nostras multo sanguine et clarissimis gratia Dei victoriis hactenus defensam, etiam a labe haeretica his temporibus in vicinia emergente integram ac immaculatam in regno et dominiis nostris conservare volentes, publicis edictis mandavimus: ne qui libri Lutheri cuiusdam eiusque sequacium quorumcunque, quos sua insolentia in reprobum egit sensum, quique praetextu libertatis Christianae, praetextu vitiorum ordinis ecclesiastici et scandalorum, quae ab hominibus et ab his, qui ab hominibus assumpti ac perinde infirmi sunt, venire necesse est, tamquam sub melle virus suum in vulgus spargunt et scriptis ac sermonibus famosissimis non solum mores salubres ac instituta ecclesiastica sed ipsos etiam sanctos patres turpissime proscindunt et sacra prophanis miscent, nequaquam ad regnum et dominia nostra inferrentur et