C. 716. Cum iuxta legis Mosaicae decreta Iudaei ab omni prorsus sanguine abstinere consueverunt, indignum et iniquum reputamus, quod plerique Christianorum, acsi Iudaei humano sanguine uterentur, eos insimulare et aecusare consueverunt. Quod ne deinceps fiat, districtius inhibemus. Si tamen aliquis Iudaeus de occisione pueri Christiani vel de eucharistiae sacrosanctae violatione coram nobis vel palatino accusatus et per iuramentum corporale sex testium cuiuscunque religionis convictus fuerit, poena ignis et confiscationis omnium bonorum suorum mobilium et immobilium irremissibiliter puniatur, et in detestationem facinoris Iudaei omnes a civitate vel oppido, ubi haec commissa fuerint, nihilominus perpetue expellantur. C. 717. Quod si ad convincendum tam atrox et horrendum facinus sex testes ex integro haberi non possent, et contra aliquem ex Iudaeis de praemissis essent praesumptiones vehementes et certa ac indubitata indicia, volumus et decernimus: ut praecedentibus indiciis et praesumptionibus huiusmodi per quaestiones et torturas Iudaeorum veritas eruatur. In quibus si confessi fuerint et in confessione sua perseveraverint, eadem poena eos puniendos esse decernimus. C. 787. Volumus etiam et decernimus: ut Iudaei falsam monetam deferentes per quemcunque capiantur et nobis aut palatino loci, officio castrensi vel civili repraesententur, qui si falsam monetam cudisse vel eam de certa scieutia exposuisse aut bonam monetam in regno nostro receptibilem, praesertim antiquam, combussisse vel distillasse comperti fuerint, poena falsae monetae irremissibiliter puniantur. C. 719. Quod si Iudaeus nimia necessitate compulsus noctis tempore clamaverit, et Christiani vicini clamorem eius audientes auxilium opportunum ilH praestare non curaverint, nec ad eiusmodi clamorem accurrerint et de hoc legitime convicti fuerint, tales poena triginta solidorum puniantur, quae fisco nostro applicari debent. C. 720. Quibus quidem Iudaeis omnia libere emere et vendere, panem perinde ut Christianis tangere permittimus. Qui autem eos in praemissis impediverint, ad arbitrium palatini pro eiusmodi impeditione puniantur. TITULUS VII. De Haereticis et eorum Fautoribus, Vladislaus Jaglello Rex, in WieluĊ„. C. Edictum Vladislai Jagiello regis contra haereticos fol. LXXV. positum est hic de verbo ad verbum. V. J. a. 1424. Edictum contra haereticos et fautores eorum. VL. 85.