C. 700. Ubi autem Iudaei per dominia nostra transierint, nemo eis impedimenta praestare vel molestiam aut gravamina inferre praesumat, quod si merees aut alias res secum duxerint, a quibus per cives et subditos nostros telonea solvi consueverunt, ab eisdem et Iudaei in omnibus teloneorum locis consueta telonea solvere tenebuntur. C. 707. Si autem Iudaei iuxta suam consuetudinem aliquem ex mortuis suis de civitate in civitatem, de provincia in provinciam aut de una terra in aliam deduxerint, nihil penitus ab eis per teloneatores nostros exigi volumus. Alioquin teloneator Iudaeo duplum restituat et poena trium marcarum fisco nostro applicanda irremissibiliter puniatur. C. 708. Si vero Christianus cimeterium Iudaeorum quocunque modo dissipaverit, invaserit aut violaverit vel super scbolas eorum temere iactaverit, duo talenta piperis pro poena palatino solvere debet. C. 709. Sed si Iudaeus iudici suo in poena pecuniaria quae ā€˛wandel" dicitur reus inventus fuerit, poenam talenti piperis antiquitus impositam eidem solvere teneatur. C. 710. Quod si Iudaeus, citatione sui iudicis vocatus ad iudicium, in primo termino non eomparuerit, poena unius talenti piperis pro sua contumacia puniatur, si vero in secundo, quem peremptorium esse volumus, non comparuerit, causam perdat et actori per iudicium res petita adiudicetur. C. 711. Statuimus insuper, quod Iudaeus in causis pecuniariis ad summam viginti marcarum solus, ultra viginti et ad triginta marcas ipse cum alio, ultra vero triginta usque ad centum marcas Iudaeus cum duobus testibus sibi similibus ad decem praecepta iurare debet. Sed si causa pecuniaria centum marcis maior est, duo testes sibi aequales super decem praecepta, sed Iudaeus principalis supra scabellum stans sollemniter iurare debet iuxta formam traditam supra in titulo de iureiurando. C. 712. Si autem Iudaeus clam fuerit interfectus, ita quod de auctore criminis per testes probari non possit, si per diligentem inquisitionem homicidii suspicio contra aliquem oriatur, suspectus proprio iuramento se expurgare debebit. C. 713. Iudex autem Iudaeorum causas inter Iudaeos exortas, nisi ad eum per querelam delatae fuerint, per citationem in iudicium deducere non debet. Iudaeorum autem causae circa scholas vel ubi ipsi elegerint, debent iudicari. In quorum domibus nullum deinceps volumus hospitari. C. 714. Si autem aliquis vel aliqua Iudaeis puerum abduxerit, eum cum tribus marcis parentibus pueri restituere et nobis tres marcas pro poena nihilominus solvere teneatur. C. 715. Volumus insuper: ut nullus Iudaeum super solutione pignorum vel alia quocunque causa eorum die feriato coarctare vel in ius vocare possit. Contra quos solum in scholis, uti praemittitur, vel ubi Iudaei omnes iudicari consueverunt, iudicialiter procedatur, nobis et palatino exceptis, qui eos ad nostram praesentiam possumus evocare.