C. 691. Et cura Iudaei infideles ampliori praerogativa gaudere non debeant, quam Christi Dei veri cultores, nec servi debeant esse melioris conditionis quam filii, statuimus: quod Iudaei, prout et alii nobiles regni nostri quantum ad praescriptiones eisdem iuribus uti et gaudere debent, ut videlicet in obligationibus et inscriptionibus bonorum suorum mobilium et immobilium inter se trium annorum et trium mensium utantur praescriptione. C. 692. Litteras autem quascunque super libertatibus ipsis Iudaeis in regno nostro degentibus iuri divino et constitutionibus regni contrarias penitus revocamus, abolemus, easque nullius roboris vel momenti esse decernimus. Boleslaus Dux in Kalisz. Statuta ducis Boleslai in favorem luadeorum, quae incipiunt: Christianus non debet admitti. fol. CXLIV. et continuantur usque ad. fol. CXLVII. inclusive, sic illustrata et correcta sunt. A. a. 1505. inseri mandat privilegium Iudaeorum conessum olim a Boleslao duce in Calissia a. 1264. tandem Cracoviae per Casimirum Magnum a. 1343. confirmatum. VL. 309—3,18. C. 693. Cum ludaeos Christianis subiacere oporteat et ab eis pro sola humanitate foveri, testimonia quoque Christianorum adversus Iudaeos in omnibus eausis recipienda esse censemus, quapropter statuimus: ut pro pecunia aut pro quacunque re mobili vel immobili aut etiam in causa criminali, quae personam et res Iudaeorum contingere potest, Christiani contra Iudaeos et Iudaei inter se invieem ad testiraonium indifferenter admittantur. C. 694. Et ne inter Christianos et Iudaeos pro depositione pignorum illorumque distraetione ac usurarum solutione deinceps differentiae oriantur, statuimus perpetuo observandum: quod Iudaeus pignora recipiens ad librum Iudaeorum iudicialem simul cum domino pignoris accedere et ad eundem librum diem depositionis pignorum, numerum et qualitatem eorundem, summam pecuniae, in qua obligata sunt, et quantitatem usurae solvendae inscribere debet, ut per eiusmodi inscriptionem et dominus deponens et Iudaeus recipiens pignora suam intentionem legitime probare possent. C. 695. Quod si Iudaeus per spatium unius anni pignora tenuerit, et eorum valor mutuatam pecuniam et usuras aequaverit vel excesserit, Iudaeus ab officio palatini, ministeriali accepto, dominum pignoris, ut illa redimat, moneri ac ad distrahendum pignus octo septimanarum terminum faciet sibi assignari. In quo termino, si dominus pignus non redimerit, Iudaeus illud iudici palatini demonstrabit. Qui iudex illius verum valorem existimare et si summam eapitalem et usurarum excedit, illud distrahendum decernere tenebitur, domini pignoris contradietione qualibet non obstante. C. 696. Iudaei autem nomine pignorum recipere possunt omnes res mobiles, quocunque nomine vocentur, exceptis taraen vasis et vestibus sacris ad cultum divinum deputatis ac vestibus sanguinolentis et rebus furto ablatis.