171 C. 683. Licet universi dignitarii terrarum praesertim in Mazovia supplicaverint, ut liberi sint a solutione exactionis nostrae duorum grossorum, nos tamen libertatem ipsam dictae exactionis non solvendae palatinis duntaxat et castellanis loco palatinorum castellanatus obtinentibus damus concedimusque. Volumus tamen, quod in singulis terris et capitaneatibus locorum capitanei census et proventus quoslibet, tempore praedecessorum nostrorum et praesertim in terris nostris Mazoviae ducum tempore per dignitarios percipi solitos, eisdem dignitariis terrestribus exsolvant. Idem Petrcoviae. C. Item quia nobilitas. fol. XVII. in novis, extensum in forma. S. a. 1511. art. 7: Nobiles regni coquentes cerevisiam in civitatibus et oppidis ad usum suum domesticum immunes esse debent a solvenda contributione czopowe. VL. 376. C. 684. Item quia nobilitas regni nostri multa onera reipublicae et praesertim defensionis contra hostes sustinet, statuimus: ut quicunque in civitatibus et oppidis ad usum suam privatum domesticum cervisiam braxaverint, dummodo id non in fraudem fiat, ad solvendam contributionem dictam „czopowe" minime feneantur. titulus V. De Floreni Ungaricalis Valore, Joannes Albertus Petrcoviae et Alexander in Radom, Reges. Ex duobus diverais hoc unum conditum est. C. Cum cerneremus. fol. CIII. C. Cum ex auri. fol. CXVIII. a) J. A. a. 1496. art. 22: De floreni valore. VL. 266. b) A. a. 1505. art. 22: De valore floreni. VL. 306. C. 685. Cum ex auri congerie opum incrementum fieri soleat, quod quidem tauto minus haberi consuevit, quanto pluris aurum venderetur, ut igitur subditis nostris ad accessiones opulentiores, quae ex auri copia nascuntur, utcunque opitulemur, statuimus et decernimus: quod valor Ungaricalis floreni triginta grossos usuales non excedat, quod perpetuo volumus observari. C. 686. Si quis autem per alium valorem aut vendere aut emere florenos Ungaricales praesumpserit, poena triginta florenorum Ungaricalium per capita-