strictibus compellebantur, penitus tollere et abolere volentes, statuimus perpetuo observandum: illos et alios ubique locorum in regno nostro constitutos subditos nostros villarum dominos eorumque subditos in hac libertate conservandos, ut liceat unicuique cervisias et alios liquores undecunque recipere et in villis et locis aliis ditionis eorum braxare et braxari facere ac undecunque maluerint aut voluerint sumere, habere, propinare et uti frui libere absque omni nostro et capitaneorum nostrorum prohibitionis arresti ac poenae formidine. C. 680. Si quis autem a subditis nostris praedictis inconsueta telonea atque foralia exigere vel ultra debitum et condignum quidquam recipere ausus fuerit, poena dupli puniatur, ut scilicet quantum aliquis teloneator a nobilitate vel spiritualibus personis a teloneo absolutis pro teloneo extorserit, eius duplum solvat, quam poenam iudex spiritualis loci illius de teloneatore spirituali per censuras ecclesiasticas, saecularis vero loci capitaneus de saecularibus teloneatoribus absque processu iuris cognita rei veritate exigat. Quod si ipsemet capitaneus teloneum exigeret, si bona capitaneatus in obligatione tenuerit, centum marcas de summa in illis bonis inscripta amittat. Si vero sine obligatione bonorum capitaneatum habuerit, privatione officii puniatur. Et nihilominus utroque modo capitaneatum gerens iniuriam passo duplum eius, quod recepit, restituat. Alexander Rex, in Radom. C. Terrigenis Cuiavitis. fol. CXIX. sic illustratum est. A. a. 1505. art. 24: De libera venditione frumenti nobilium Bidgostiae. VL. 307. C. 681. Nobilibus de terra Cuiaviensi eonquerentibus nobis, quia per oppidanos Bidgostienses illibertarentur, qui dum ex rure frumentum alteri venditum in oppidum transferunt, mox oppidani, non facto emptionis contractu pro eodem frumento, illud de facto recipiebant atque in domos et promptuaria sua deportabant, pro quo licet solutiones paratas impendebant, nihilominus quia et receptio et solutio in praeiudicium et gravamen prioris emptoris et in illibertationem nobilium vergere dinoscitur, idcirco statuimus: quod Bidgostiae sit nobilibus praedictis frumentorum venditio et deductio libera absque ullo oppidanorum impedimento. Cuius rei coercionem capitaneo Bidgostiensi pro tempore existenti committimus, ut ipse auctoritate huius constitutionis, aliis litteris nostris vel successorum nostrorum desuper non exspectatis, poena quattuordecim marcarum oppidanos transgressores, quotienscunque id fecerint, punire et mulctare non negligat. C. 682. Quod ad omnes subditos nostros nobiles et plebeos, tam spirituales quam saeculares, undecunque sint, extendi volumus et decernimus. Sigismundus Primus Rex, in Coronatione felici. C. Licet universi. fol. VI. in novis, extensum in forma. S. a. 1507. art. 19: Palatim et aliqui castellani liberi sint a solutione exactionia duorum grossorum. VL. 364.