C. 675. Constituimus etiam in eodem conventu occludendum esse transitum tam universis regni subditis quam etiam extraneis mercatoribus per Marchiam; omnesque negociatores sub omnium ipsorum bonorum amissione in et extra Grermaniam cum quibuscunque mercibus et bobus via praefata ire non debent, sed ea via per Grlogoviam et alia loca, qua antiquitus ire solitum est. C. 676. Sed quoniam in terras domini ducis Stolpensis per novam Marchiam ire hincinde solitum fuit, nos autem volentes, nec nostris nec ipsius domini ducensis Stolpensis subditis et aliis mercatoribus negociationem et transitum hincinde prohibere, volentesque quantum possibile fuerit hoc prohibere, ut nemo tam in regnum nostrum veniens quam etiam ex eo transiens, aliqua loca domini Marchionis attingeret, et hic scire non valentes debitam locorum positionem, per quae transitus utrimque commodius posset constitui, committimus capitaneo Maioris Poloniae generali cum consulibus Poznaniensibus constituere et publicare transitum et loca, per quae tam ex regno nostro in terras et dominia ipsius domini ducis Stolpensis, quam etiam ex eius terris et dominiis cum mercibus, sale tamen excepto, et pro aliis rebus, pro quibus ex usu vel necessitate eos in regnum nostrum venire contigerit, eadem via et non aliis obliquis transitus pateat, sub mercium et equorum secus facientium privatione, qui viam ipsam evitantes ubique locorum prohiberi et arrestari poterint. Quam huiusmodi constitutionem praefato domino duci Stolpensi ipse capitaneus Maioris Poloniae generalis litteris suis declarare debebit, ut subditis suis haec publicari faciat, praecipiatque pro bona vicinitate, ut se in ea re hoc modo gererent, et cum dominia sua attigerint, ut similiter eis per ipsa viam constituat et designet, qua possent transire. Idem Cracoviae. C. Permoti iniuriis. Conventus Cracoviensis, 1532. extensum in forma. S. a. 1532. art. 13: Permoti iniuriis subditorum nostrorum, quibus etc. VL. 505. C 677. Permoti iniuriis subditorum nostrorum, quibus se per nostros vectigalium seu teloneorum praefectos eorumque ministros affici propterea querebantur, quod pro pecunia ratione telonei seu veetigalis solvenda extra distrietum et forum eorum competens ad praesentiam nostram regiam evocarentur, proinde volumus: ne in posterum praefecti veetigalium et teloneorum nostrorum aliquem subditorum nostrorum, status et conditionis cuiuseunque, cameram teloneo solvendo institutam transire permittant, nisi soluto prius teloneo vel vectigali nobis et fisco nostro regio debito, ut hoc modo occasio subditos nostros ex eorum districtu et foro competenti evocandi submoveatur. Alioquin praefecto telonei nostri solutionem ipsius telonei contra mandatum et prohibitionem nostram cuipiam differenti incumbat necessitas, illud ipsum teloneum seu vectigal debitum in districtu et foro debitoris competenti repetere, nobis vero litiapen-