quacunque et signanter propter ruptionem obstaculorum ad solutionem teloneorum aut aliorum damnorum cogi prohibemus, cum pro more veteri non saepibus sed retibus piscandum est. C. 661. Ubi tamen aliquem subditorum nostrorum obstaculi delectaret utilitas, portas in illo latas faciat, quae transeuntibus tutum et liberum navigium praebere possent. C. 662. Quod si quis huius nostrae saluberrimae constitutionis temerarius violator exstiterit et a navigantibus nomine telonei vel alio modo, colore, arte aut ingenio quidquam exigere praesumpserit vel ipsa flumina non purgaverit aut in obstaculis hostia, per quae naves onustae et trabes contextae sive strues, quae vulgo ā€˛traffty" vocantur, libere devehi possint, non fecerit, eum poena sexaginta marcarum per capitaneum loci puniri decernimus et nihilominus ad restitutionem omnium ablatorum compelli volumus, absque quavis dilatione; pro quibus ad nostrum vel capitanei loci iudicium citatus, in primo termino tamquam peremptorio condemnari debet. Cui etiam poenae nova obstacula in eisdem fluminibus facienda volumus subiacere. C. 663. Quam constitutionem etiam in nostra obstacula extendimus et ab illis primum eius statuti executionem inchoari praecepimus, ut proinde iussio validior esse videatur, quae stringit et ipsum principem. Casimirus Tertius Rex, Petrcoviae. C. Telonea insuper omnia. fol. CX. extensum in forma. C. J. a. 1447. art. 4: Da cassatione teloneorum. VL. 152. C. 664. Telonea omnia, post mortem domini Vladislai Jagiello genitoris nostri sub quacunque verborum fonna qualicunque occasione in terris aut aquis concessa, tamquam rem publicam enormiter laedentia cassamus, annulamus et illorum exactionem districte de cetero prohibemus. Idem ibidem. C. Item prohibemus. fol. XCI. extensum in forma. C. J. a. 1447. art. 5: Mercatores non aliu nisi antiquia transeant viis. YL. 153. C. 665. Prohibemus etiam omnibus mercatoribus: ne cum rebus et mercimoniis suis per novas vias et loca inconsueta transire audeant, sed antiquas stratas observent. Alioquin omnes decreto huic contravenientes permittimus et decernimus capitaneo nostro capi et bona eorum omnia et singula nostro aerario applicari.