Sigismundus Primus Rex, Cracoviae in coronatione felici. C. Quoniam ea quae. fol. III. in novis, extensum in forma. S. a. 1507. art. 8: De publicis pecuniis dispensandis et conservandis. VL. 360. C. 656. Quoniam ea, quae ab omnibus publicae utilitatis causa conferuntur, aequum est ut expeditis pro tempore necessitatibus, quae superfuerint, ad futuras diligenter conserventur, statuimus: ut quidquid contigerit in thesaurum de publicis pecuniis inferri, sit illud quidem in potestate et arbitrio nostro et successoram nostrorum dispensandi, prout utilitas et necessitas regni exposcet, adhibito consilio senatorum, qui tunc nobiscum vel cum eisdem successoribus nostris fuerint, et terrae illius dominorura, in qua providendi publicae commoditati opportunitas evenerit. Quod autem expeditis publicis necessitatibus supererit, decrevimus, ut servetur fideliter in thesauro, ex quo si quis aliquid sustulerit, rapueritve aut quovis modo in usus proprios converterit, praesertim sub interregno, fraudis et peculatus reus iudicetur. Idem Petrcoviae. C. Item statuimus ut agri, horti. fol. XVII. in novis, extensum in forma. S. a. 1511. art. 5: Ut de agris, hortis et scultetiis desertis publicae contributiones non exigantur. VL. 375. C. 667. Item statuimus: ut agri, horti et scultetiae desertae a solvendis exactionibus impositis sint immunes, utque de molendinia secundum antiquas taxas et quitantias praedictae contributiones exigantur, et qui propter aliquem casum libertate sive immunitate donati sunt, ab hisdem etiam exactionibus solvendis praeter „czopowe", quamdiu eiusmodi immunitas durat, liberi permaneant. Idem ibidem. C. Volentes praecludere. fol. XVII. in novis, extensum in forma. S. a. 1511. art. 6: Coram quibus iudicibus exaetores publicarum contributiouum respondere teneantur. VL. 376. C. 668. Item volentes praecludere iniuriarum occasionem, quae plerumque ab exactoribus subditorum nostrorum hominibus in exigendis contributionibus fiunt, statuimus: quod deinceps ipsi exactores, si quando ultra formam litterarum universalium insolita taxatione quempiam gravarent, quaerelis eorundem hominum de talibus iniuriis coram illius terrae episcopo, palatino et eastellano respondere et decretis eorum parere teneantur.