C. 652. Item promittimus: copiam salis nos esse devecturos ad omnes illas terras, ad quas navibus deportari solet, ut quaeque praedictarum terrarum sale antiquitus uti solito et nunc copiose uti possit. Et ut iusto pretio a mercatoribus nobilitati et vulgo vendatur, palatinorum cura erit providendum. Casimirus Tertius Rex, in Nieszova et Opoki. C. Item pollicemur, quod amodo. fol. XCII extensum in forma. C. J. a. 1454. art. 7: De non expetendis contributionibus a subditis. VL. 249. C. 653. Item statuimus et pollicemur: quod amodo non expetemus aliquas solutiones aut contributiones fertonum aut sex grossorum a terrigenis vel eorum hominibus, sed in solutione duorum grossorum de quolibet laneo debemus esse contenti, iuxta veterem consuetudinem. Joannes Albertus Rex, Petrcoviae. Ex duobus simul iunctis hoc unum conditum est. C. Item statuimus. fol. CIV. C. In exigendis. fol. eodem. a) J. A. 1496. art. 28: De exactione regal seu duorum grossorum qualiter solvenda sit VL. 268. b) J. A. a. 1496. art. 29: De libertatibus per exactores tenendis. VL. 269. C. 654. Quoniam moneta communis in regno currens videlicet mediorum grossorum in exactione duorum grossorum, quae alieubi „regalia" alibi vero „poradlne" vel „podymne" dici consuevit, ubique recipitur, quia tamen relatione non vulgari accepimus, in ea ipsa exactione pravas quasdam consuetudines introductas esse, quod in aliquibus locis de laneo per fertonem, in aliis vero praesertim in Haliciensi districtu quantum exactoribus placuerit, tantum de qualibet agri parte non absque praeiudicio et gravamine subditorum nostrorum recipiebatur et solvebatur, hauc igitur consuetudinem vel potius corruptelam penitus exstirpare volentes, quandoquidem privilegiis praedccessorum nostrorum, statutis et consuetudinibus vetustis iam antea constitutum et decretum est, quod eiusmodi exactio per duos grossos tantum solvi debeat, statuimus: quod exactio ipsa duorum grossorum non de domibus vel de agri partibus, sed de quolibet agri laneo seu manso integro per duos grossos monetae nostrae regiae in regno communiter receptibili in omnibus terris, districtibus et locis regni nostri exigatur, solvatur et recipiatur perpetuo et in aevum. C. 655. In qua et aliis antiquis aut pro tempore decretis et constitutis exactionibus volumus et decernimus: ut exactores de hominibus a censibus annuis ex quacunque causa liberatis, quamdiu libertas eorum non expiraverit, exactiones ipsas decretas et decernendas exigere non praesumant neque valeant.