C. 633. Cum unus sit princeps omnium et dominus et unum ius, unam etiam monetam in reguo et dominiis nostris universis esse convenit, statuimus de consilio et assensu senatorum nostrorum et procerum: quod in omnibus terris et dominiis regni nostri una moneta habeatur, quae sit perpetua et invariabilis ac in valore et pondere optima, ut per hoc ceteris monetis extraneis sit magis grata et accepta. Casimirus Tertius Rex, Petrcoviae. C. De minuta. fol. XCI. extensum in forma. C J. a. 1451: De pecunia bracata. VL. 154. C. 634. De minuta peeunia bracata statuimus: ut per universum regnum omnimodo capiatur, sic quod pro medio grosso lato novem denarii minutae et bracatae pecuniae recipiantur. Ad latos autem grossos Pragenses, qui eos in suis obtinet censibus, tiant additiones secundum cursum conununem inter mercatores currentem. C. 635. Si autem aliquis praefatam pecuniam minutam recipere recusaverit, si nobilis fuerit, pignoretur per capitaneum in pecoribus, quotiens excesserit. Si vero civis aut mercator pro suis mercibus recipere renuerit, merces amittere debet, fisco nostro regio applicandas. Si colonus, captivetur et turri imponatur. C. 636. Verumtamen si in ipsa pecunia minuta duo grossi falsi apud quempiam in una marca reperti fuerint, talis maream ipso facto amittat. Si vero in una marca sex grossi de falsa, ut praefertur, moneta fuerint invcnti, capite puniatur. C. 637. Capitanei autem ubicunque locorum exactam et diligentem habeant curam, ut praefata pecunia minuta recipiatur, et contravenientes modo praemisso puniantur. Negligentes capitaneos dominus rex puniet, tamquam contemptores laudi praefati et decreti. Casimirus Magnus Rex, Petreoviae. Statuta zupparum et salis, quac incipiunt: In nomine Domini amen. fol. LXXVI. si maiestati regiae placucrit, possunt hic inseri de verbo ad verbum. Ad quae domini correctores non apposuerunt manum, quamvis illustratione plurimum indigeant. Confirmatio statutoram de zuppis salinarum per divum olim sccundum Casimirum Magnum editorum (a. 1368) per serenissimum Casimirum tertium facta (a. 1451). VL. 159. C. 638. In nomine Domini amen. Ad perpetuam rei memoriam, ne error oblivionis gestis sub tempore versantibus pariat detrimentum, alta regum et principum decreverunt consilia, ea litterarum apicibus et testium annotatione perennari. Proinde nos Casimirus Dei gratia Rex Poloniae, nec non terrarum Cracoviae, Sandomiriae, Siradiae, Lanciciae, Cuiaviae, magnus dux Lithuaniae, Pome-