testibus sibi similibus, quod non in fraudem partis vel administrationis et executionis iusticiae occasione delicti obiecti inscriptionem bonorum sibi factam susceperit. Et haec in inscriptione bonorum perpetua intelligi volumus. Si vero ad certum tempus eadem inscriptio facta fuerit, cum duobus testibus non in fraudem factam fuisse, uti praemittitur, iurabit. C 631. Si autem post delictum commissum bona inscripta vendita vel obligata fuerint, possessor ex delicto venditoris vel auctoris sui respondere vel bonis cedere tenetur. Idem Petrcoviae. C. Ambiguitates. fol. XV. in novis, sic illustratum est. S. a. 1510. art. 23: Quomodo litterae et inscriptiones in bonis regiis interpretandae. VL. 373. C. 632. Ambiguitates abolere volentes, quae plerumque, dum inscriptiones super bonis regalibus coram nobis reproducuntur, emergebant, quas innitendo veteri consuctudini diutius observatae determinando statuimus: quod ubicunque in inscriptione sunt clausulae nominatim et expresse aliquid specificantes et eas sequitur clausula generalis reliqua tribuens, talis inscriptio omnes utilitates bonorum inscriptorum vel obligatorum complectitur, quae simul cum expressis cum universitate bonorum transire debent, nisi aliquae nominatim exciperentur. Sed ubi specialis mentio in inscriptione obligatoria de teloneo, curru bellico, de exactione duorum grossorum, de statione et iurepatronatus facta non est, sed ibi clausula „iuribus nostris regiis semper salvis" inscripta est, praedicta omnia et singula iuri regio reservata esse dinoscuntur. Inscriptiones autem, quae generaliter fiunt, nihil specificando sed omne dominium in personam transferendo, omnia in se complectuntur et possessori attribuuntur. TITULUS II. De Censibus et Exactionibus Regalibus et Publicis. Casimirus Rex, Visliciae. C. Cum sub uno principe. fol. XXXII. facti substantia non mutata, sic illustratum est. C. M. syntag. art. 43: De moneta in regno currente. VL. 120.