C. 621. Donatio autem inter vivos est, quae sine ulla mortis cogitatione fieri consuevit, quae tunc perficitur, cum donator suam voluntatem scriptis aut sine scriptis, uti praemissum est, manifestaverit, quae etiam si res donatae non tradantur, habet plenissimum et perfectum robur, ut traditionis necessitas incumbat donatori, quae excepta ingratitudinis causa temere revocari non possunt. Casimirus Tertius Rex, in Nieszova et Opoki. C. Item quoniam in emptionibus. fol. XV. sic illustratum est. C. ./. a. 1454. art. 27: In foro publico non sint prohibitiones. VL. 253. C. 622. Quoniam in emptionibus et venditionibus rerum aequalitas et libertas servanda est, statuimus: ut nostrae et subditorum nostrorum civitates et oppida in foris suis pro utilitate sua privata et incommodo publico prohibitiones expressas vel tacitas facere non audeant, utputa per signa extensa fori prohibitionem designantia res undecunque allatas vel advectas emere aut vendere. Sed unicuique subditorum nostrorum quascunque rusticas, mechanicas vel alias res ad forum inferre et invehere, vendere et emere ad placitum cuiuslibet liberum esto. C. 623. Quod si cives vel oppidani contrarium feeerint, capitanei nostri ipsos in poena trium marcarum puniendi habeant faeultatem, si vero capitanei vel tenutarii nostri praemissa exequi neglexerint aut libertatem emendi et vendendi propter suam privatam utilitatem quovis modo impediverint, eos poena centum marcarum fisco nostro applicanda irremissibiliter puniemus. Joannes Albertus Rex, Petrcoviae. C. Item propter deordinationcm. fol. XCIX. sic illustratnm est. J. A. a. 1496. art. 16: De cmethonum debitis apud cives contractis. VL. 261. C. 624. Quia plerique coloni veluti nulla lege constricti in superbiam et luxum efferuntur, pretiosis vestiuntur, expensasque sumptuosas et alia faciunt, quae illorum conditioni minime convenire dinoscuntur, sicque debita inter mercatores contrahunt, quae bona colonaria excedunt, pro quibus tandem debitis mercatores in civitatibus et oppidis colonos arrestare, detinere vel ad alia tribunalia, iudicio eorum proprio quod eis ratione domicilii competit obmisso, citare consueverunt, ad praecludendam igitur eiusmodi debitorum viam, statuimus: ut mercatores et cives pro quibuscunque debitis et ex quacunque ratione eontractis, etiam in libris civilibus inscriptis vel non inscriptis colonos citare, arrestare, detinereque in civitatibus et oppidis praedictis non praesumant, sed pro eisdem debitits colonos iu iudiciis hereditatum, quas incolunt, iuxta formam iuris conveniant. C. 625. Quod si dominus coloni cum subdito suo iustitiam ministrare differret, essetque occasio mercatori vel civi contra dominum pro iustitia conque-