regiae, statutum et per maiestatem regiam approbatum est: quod bona regalia, dum exementur vel si quopiam modo devolventur ad regiam maiestatem, amplius non impignorentur neque donentur per maiestatem regiam, nisi in generali regni conventione pro reipublicae necessitate senatores regni consentirent obliganda, donanda vel inscribenda. Propter quod regia maiestas nemini amplius ad summas priores in bonis regalibus obligatas adiunget quidquam. Et si inscriptionem fieri contingat, etiam in generali regni conventione senatoribus desuper oonsentientibus, nihilominus perpetuo observandum decernimus, quod nemini aliqua bona mensae regalis maiestas regia deberet inscribere vel obligare absque conditione extenuationis. Qui vero contra praesens statutum pecuniam super bona regalia dederit, ille perdet et honorem et pecuniam, quam habet inscriptam. Casimirus Magnus Rex, Visliciae. ยง. Unde si quis. fol. VIII. sic illustratum est. C. M. syntag. art. 1: De reo citato non comparente. VL. 2. C. 600. Si quis pro hereditate in pecunia obligata vel ex causa rei iudicatae in pecunia possessa, illam redimere volens, ad iudicium aliquem citaverit, reus in primo termino, quem peremptorium esse volumus, comparere et inscriptionem obligationis, decretum vel litteras executoriales iudicii ibidem producere et in quantum legitime compertae fuerint, pecuniam recipere ac de bonis obligatis vel adiudicatis condescendere tenebitur. C. 601. Si vero reus in eodem termino non comparuerit, iudex actori hereditatem adiudicet, reo nihilominus pecunia in inscriptione vel litteris executorialibus contenta plenarie restituta. Quae pecunia in cancellaria iudicii terrestris interim reponi et conservari debet, reo suo tempore restituenda. Idem ibidem et ex Consuetudinibus Terrarum. Ex duobus simul iunctis hoc unum conditum est. C. Finem litibus. fol. XVI. C. Item aliquis. fol. CXXIII. a) C. M. syntag. art. 31: De civibus vel mercatoribus aliquid in mutuum dantibus terrigenis. VL. 16. b) Consuetud. ter. Crac. a. 1505. art. 33: De mutuatis pecuniis iure repetendis. VL. 332. C. 602. Finem litibus imponere cupientes, statuiraus: quod si mercator pannos vel alias res vendi solitas alicui nobili sub certo tempore solvendas vendiderit et de obligatione, per quam de debito suo liquido constare posset, legitime non docuerit, sed nihilominus per testes idoneos vel chirographum manus et sigilli proprii, et qui scribere nesciunt, per chirographum sigilli proprii et duorum testium in eo inscriptorum venditionem in iudicio legitime probaverit,