LIBER QUARTUS Statutorum Regni Poloniae TITULUS I. De Obligationibus, Contractibus et Solutionibus. Casimirus Tertius Rex, in Nieszova et Opoki. C. Item cum bona. fol. XCIII. extensum in forma. C. J. a. 1454. art. 6. De non obligandis terris et castris principalibus. VL. 248. C. 598. Cum bona et possessiones mensae nostrae regalis nedum pro persona nostra sed et pro tuitione ac conservatione regni totius sint a principio ordinata, pollicemur: quod non ponemus in obligationem pro pecuniis castra et terras principales seu capitales, in quibus capitaneatus consistunt. Et si quis a nobis huiusmodi terras aut castra sic in obligatione receperit, pecunias per eum datas eo ipso amittat. Alexander Rex, Petreoviae. C. Quoniam de bonis. fol. CXIV. etiam extensum in forma. A. a. 1504. art. 7: De modo bonorum regalium inscribendorum. VL. 298. C. 599. Quoniam de bonis mensae regalis status regius specialem habere consueverit provisionem et illis non habitis necessario status maiestatis regiae publicis auxiliis deberet sustentari, tot vero onera in regno contingunt ferenda, ut etiam publicis auxiliis impossibile esset satisfacere et providendo statui regio et necessitatibus occurrentibus, ut igitur successive evinci valeant bona mensae