consueverant in illorum dispendium et levitatem, quod omnino prohibentes, statuimus: quod senatorum, procerum et nobilium nostrorum subditis, civibus, oppidanis, colonis aut servis capitanei locorum treugas et salvos conductus non dent, nisi de consensu et petitione expressa dominorum, sed illos in casibus occurrentibus ad iudicia ordinaria et ius commune remittant, ubi cuilibet conquerenti iuris et iustitiae patrocinium opportunum praestari potest. Sigismundus Primus Rex, Petrcoviae. C. Nemo deinceps. fol. XXVII in novis, extensum in forma. S. a. 1519. art. 15: De pixidibus brevibus non deferendis. VL. 390. C. 597. Nemo deinceps tempore pacis seu eques sive pedes pixides breves, quas „rucznice" vocant, deferre audeat. Ab hac tamen eonstitutione terras Russiae liberas esse volumus, quae parata arma contra insultus hostium habere semper solent et debent. Finis Tertii Libri Statutorum Regni.