e regno discedere contingat, ne eiusmodi discessus et fuga sibi ad infamiara imputetur, statuimus: quod ipse coram archiepiscopo Gneznensi primate legatoque nato vel episcopo Cracoviensi, castellano Cacoviensi aut palatino Poznaniensi protestetur, quod nos, successores nostri aut capitaneus loci ad ostendendam innocentiam suam ipsum admittere noluimus. Praefati vero archiepiscopus, episcopus, castellanus, palatinus vel alter illorum treugas et salvum conductum duorum mensium eiusmodi profugo dare et ipsum per idem tempus servare poterint, infra quod ipsi apud nos vel successores nostros, ut ei salvum conductum praestemus ac ad audientiam et iustitiam ipsum admittamus, gratiam quaerere debent. C 586. Quem salvum conductum per senatores praedictos concessum eiusdem roboris esse volumus, cuius est salvus conductus noster regius, et illius violatores eisdem poenis subiacere debent, quibus violatores salvi conductus nostri regii subiacere dinoscuntur. Poena autem violationis treugarum et salvi conductus est eadem cum poena criminis laesae maiestatis. C 687. Quod si senatores praefati profugo gratiam apud nos obtinere non valuerint, utpote quia nos vel successores nostri ad ostendendum suam innocentiam eum nihilominus admittere nollemus, eo casu alter ex senatoribus praedictis, qui ei salvum conductum concessit, finitis duobus mensibus ad limites terrae suae profugum in pace conducere tenetur. Qui a tempore huiusmodi conductus infra annum regno, dominiis et subditis nostris damna inferre non debet, uxore sua per totum annum praedictum in bonis suis hereditariis nihilominus pacifica remanente. C. 588. Anno autem elapso, intra quem continue gratiam nostram nihilominus quaerere debet, si illam invenire, neque audientiam, ut se iustificaret, apud nos obtinere valuerit et aliqua damna regno vel dominiis nostris vel ob id intulerit, propter hoc infamis non reputetur, nec ipsum subditi nostri capere et nobis aut capitaneo loci morte puniendum tradere tenebuntur. Pro quo nos et successores nostri contra nobiles et subditos nostros offensa vel indignatione aliqua commoveri non debemus. C 589. Si vero quis absque causa legitima de regno profugerit, iurique parere noluerit et deinde damna regno et subditis nostris intulerit, bona ipsius mobilia et immobilia praeter dotem et dotalitium uxoris camerae nostrae perpetuo applicentur. Quae bona immobilia aliis nobilibus subditis nostris pro arbitrio nostro distribuemus. Et si per aliquem captus fuerit, vita ipsius in gratia nostra consistat, uxore in dote et dotalitio suis nihilominus remanente. Quam dotem et dotalitium etiam vendendi plenam et liberam habeat facultatem. C. 590. Sed quia idcirco iura per ora principum divinitus sunt promulgata, ut iustitia et pax inter subditos conservetur et unus alterius vi et potentia non opprimatur, statuimus: quod si quis subditorum nostrorum nobilium cuiuscunque status, conditionis et sexus existentium propter insidias, diffidationem vel hostilitatem alieuius de vita et membris suis securus non fuerit et a nobis vel capitaneo loci de securitate vitae et membrorum vadii interpositione sibi provideri po-