medicinas conficiunt, unde plerique homines venire solent in magnum vitae discrimen, statuimus et decernimus: ut deinceps doctores medicinae in civitatibus ubi degunt, apothecas et aromatarias diligenter singulis annis revideant, eisque ipsi aromatarii omnia exponere et ostendere tenantur, sub poena privationis apothecae. Doctores vero tales aromatarios, vel contumaces vel non habentes res necessarias et valentes, nobis vel consulatui deferre et manifestare tenebuntur, sub gratia nostra. C. 583. Doctores autem medicinae ad practicandam et exercendam artem medicam in regno et dominiis nostris aliter non admittantur, nisi qui per doctores et magistros studii universalis Cracoviensis per rigidum examen aut responsiones consuetas fuerint approbati. TITULUS XIV. De Treuga et Pace. Casimirus Magnus Visliciae et Joannes Albertns Petrcoviae, Reges. Ex duobus simul iunctis hoc unura conditum est. C. Statuimus quod si aliquis. fol. XXXV. C. Item quoniam. fol. C. sed istud illustratum et locupletatum est. a) C. M. syntag. art. 133: De treugis pacis seu salvo conductu dandis de regno fugientibus. VL. 48. b) J. A. a. 1496. art. 18: De salvo conductu his qui de regno fugiunt dando. VL. 262. C. 584. Si quem subditoram nostrorum propter insecuritatem vitae vel aliam causam legitimam de regno egredi vel alias nostram, iudicum et officialium nostrorum praesentiam vitare necessario contingeret, ne dignitas regia per iniustitiae culpam profanetur, statuimus et decernimus: ut subditis nostris nobilibus vel plebeis, cuiuscunque status, sexus et conditionis existentibus, propter insecuritatem vitae aut aliam legitimam causam extra regnum se conferentibus vel in regno nostram, iudicum et officialium nostrorum praesentiam ex necessitate vitantibus, treugae et salvi conductus per nos et successores nostros, quotiens illos petierint, dari debent, ut sub libertate et seeuritate publica iustitiam consequi et illam accusati de se unicuique reddere valerent. C. 585. Sed si quis coram nobis vel capitaneo loci de aliquo crimine aut maleficio fuerit accusatus et ad ostendendam innocentiam suam per nos vel successores nostros aut eapitaueum loci admissus nou fuerit et ipsum vel ob id