mni partis corporali iuraraento existimandam solvere tenebitur, dummodo ipsum damnum coram ministeriali et nobilibus antea legitime fuerit protestatum. C. 679. Statuimus insuper: quod in bonis et hereditatibus alienis venari, Iaqueos et retia tendere, aves capere, pisces apprehendere nemo audeat absque dominorum voluntate et consensu, praesertim vero coloni, qui propter venationes, aucupia et piscaturas ordinarios labores negligere consueverunt. Alioquin dominus bonorum vel hereditatis canes, laqueos, retia et alia instrumenta venatoria in bonis suis reperta impune recipere potest. C. 680. Nemo etiam yulpium catulos ex foveis effodere vel vivos vulpes adultos vel iuvenes emere aut vendere et in domibus suis fovere audeat; ubi vero vulpis viva domi nutrita aut pellis iuvenis vulpis apud aliquem reperta fuerit, talis poenam trium marcarum incurrere debct, capitaneis locorum applicandam. Idem ibidem. C. Nonnullae displicentiae. fol. XLVII. sic illnstratum est. V. J. a. 1423. art. 29: De cane aut fera aliena per aliquem recepta. VL. 81. C. 681. Quia plerumque inter nobiles et subditos nostros in venationibus controversiae exoriuntur, eo quod nonnulli canes alterius aut feras agitatas et vulneratas recipere et praeripere non verentur, quapropter statuimus: ut si quis cervum, aprum, onagrum vel aliam feram per canes alicuius agitatam aut vulneratam vel captam vi seu per insidias ante canes alienos receperit et pro se usurpaverit, talis usurpans pro ferinis vel canibus oblatis tres marcas pro poena illi, cuius fera vel canis fuit, solvere teneatur. TITULUS XIII. Do Medicis et Aromatariis. Sigismundus Primus Rex, Petrcoviae. C. Quia plerique. fol. XXXI. in novis, sic illustratum est. S. a. 1523. art. 8: Ut doctores medicinae apothecas et aromatarias diligenter quotannis revideant. VL. 402. C. 682. Quia plerique sunt aromatarii, qui nou habitis rebus ad medicinas necessariis unam pro alia ponere solent vel ex rebus vetustis et evaporatis ipsas 21