modi laici in civitatibus et oppidis ad labores septimanales aliter uon suscipiantur, nisi prius per consules civitatum et oppidorum ad metricam specialem inscribantur, et ut ab aliis laicis non laborantibus internosci possint, signis specialibus consignentur. Ad quam tamen metricam nemo inscribi debet, nisi qui litteras licentiae et testimoniales a domino suo, quod liber sit, habuerit et ostenderit. C. 566. Qui autem inscripti et signati non fuerint, vel litteras testimoniales aut licentiae a dominis suis non habuerint, in civitatibus et oppidis non foveantur, sed tamquam vagi et suspecti, si ad diem tertium servitiis annalibus vel artificiis se non applicuerint, per officium civile capiantur, vinctique compedibus ad faciendos aggeres vel fossas civitatum vel castrorum et alios labores serviles adhibeantur. C. 567. Officium autem civile, si in praemissis negligens vel remissum fuerit, poena quattuordecim marcarum puniatur capitanco loci pro dimidia et domino laici pro alia dimidia applicanda. Quod si dominus dimidium poenae suae exigere non curaverit, ut quia forte de homine suo ignorabat, tunc integra poena capitaneo cedere debet. Alexander Rex. in Radom. C. Cum hac tempestate. fol. CXVI. sie illustratum est. S. a. 1505. art. 4: De servis malefieos insecuturis. VL.. 300. C. 568. Cum hac tempestate servi et familiares passim se excusare consueverunt, quia dominis eorum ad insequendos fures, meleficos aut hostes non euntibus, ipsi quoque eosdem fures, maleficos et hostes insequi nollent, propter quod non vulgare dabatur patrocinium malis hominibus manus cvadendi illorum, per quos commode poterant retineri, quapropter statuimus: ut quicunque servorum vel familiarium, iubentibus dominis suis, fures et malefactores quoscunque aut hostes insequi et apprehendere noluerint vel recusaverint perpetuo sint infames. Qui autem fures, hostes et maleficos insequentibus et eos apprehendentibus infamiam obiecerint, eandem infamiae poenam ipsi soli incidant ipso facto. C. 569. Servitores tamen et famuli furem, maleficum et hostem comprehensum ad manus executoris iustitiae seu carnificis tradere non tenentur, sed ad manus domini sui vel officii castrensis. Idem ibidem et Sigismundus Primus Cracoviae in Coronatione felici, Reges. Ex duobus hoc unum conditum est. C Quicunque servientium. fol. CXVI. C. Tum in illa. fol. II. in novis. a) S. a. 1505. art. 5: De tempore servorum sub iudicto tempore belli licentiandorum. VL. 300. b) S. a. 1507. art. 5: Tum in illa quoque constitutione etc. VL. 360.