TITULUS X. De Servis Liberis et Illiberis, Vladislaus Jagiello Rex, Cracoviae et Varthae. C. In lege imperiali. fol. XCVII. sic illustratum est. V. J. 1423: De servis aut aneillis illiberis evadentibus aut fugientibus. VL. 81. C. 564. ln lege imperiali continetur, quod servi illiberi et ancillae de manibus et potestate dominorum suorum liberari nou possunt, nisi per eos manumissi et libertate donati fuerint. Sed quia frequenter tales illiberi dominorum manus et potestatem subterfugientes et evadere volentes, apud alios nobiles et vicinos latitant et observantur et hoc modo dominos suos evadentes ad propria reverti consueverunt, propter quorum fugam domini, acsi hereditatem perderent, non modica damna percipiunt, quandoquidem dominus servos illiberos ubi vult locare potest, acquirendo hereditatem novam per ipsos erigendam, unde si apud aliquem subditorum nostrorum tales servi vel ancillae de cetero latitabunt aut observabuntur, receptator debet eos retinere ct in curia proximiori domini regis protestari, quod tales servos vel ancillas retinet et servat. Quod si receptator id facere noluerit vel neglexerit, et dominus servorum et ancillarum contra ipsum per testes id legitime probaverit, servum illiberum vel ancillam, cuius fuerat, domino solvere tenebitur cum poena trium marcarum. Joanes Albertus et Sigismundus Primus Petrcoviae, Reges. Ex duobus simul iunctis hoc unum conditum est. C. Quoniam propter laicos. fol. XCIX. C. Rustici vagi. fol. XXVIII. in novis. a) J. A. a. 1496. art. 15: De laicis dietim, horatim aut septimanatim non annuatim servientibus in civitatibus. VL. 260. b) S. a. 1519. art. 17: Poena contra rustieos vagos. VL. 390. C. 565. Quoniam propter laicos propria domicilia nou habentes, qui septimanatim servire consueverunt, fit defeetus servitorum in villis et praediis nostris et subditorum nostrorum tam spiritualium quam saecularium , qui in civitatibus et oppidis passim foventur absque ullo respectu vel eonsideratione, quibus laboribus vel offieiis victum quaerant, qui ex civitatibus et oppidis certis temporibus praedatum et certis temporibus servitum exeunt et iu viliis messis tempore pro laboribus ingentia salaria exigere consueverunt, quapropter statuiraus: ut eius-