violentia et rapina illatis et nobis etiam similem occasione violationis statuti irremissibiliter solvere teneatur. C. 522. Quae damna et iniuriae per illius solius iuramentum, cui illata sunt, qnicunque ille sit, probari debent, exceptis pontificibus, qui cum saepius in remotioribus partibus uegotia eeelesiastica administrant, per procuratores ipsorum discretos et idoneos, spirituales vel nobiles saeculares eiusmodi iuramenta praestare poterint. Joannes Albertus et Sigismundus Primus Petrcoviae, Reges. Ex tribus similibus in materia, hoc unurn conditum est. C. Considerantes. fol. CIX. C. Quicunque. fol. XXVII. in novis. C. Quia milites. fol. XXIX. in novis. a) J. A. a. 1496. art. 50: De stipendiariis damna aut iniurias committcntibus. VL. 277. b) S. a. 1519. art. 13: Poena eontra recipientes pecuniam ad servitium militare. VL. 390. c) S. a. 1523. art. 3: De militibus mercenariis in Russia militantibus, qui damna in bonis nobilium inferunt. VL. 400. C. 523. Cousiderantes damna plurima, oppressiones, rapinas et violentias in bonis et hominibus subditorum nostrorum, tam spiritualium quam saecularium, per milites mercenarios committi solitas nulla satisfactione aut poena compensari, statuimus: ut milites mercenarii, undecunque et quacunque necessitate in regno nostro pro tempore existentes, pro damnis, oppressionibus, violentiis, rapinis et iniuriis satisfactionem et emendam omnimodam iuxta tenorem statuti praeeedentis omnino impendere teneantnr et ad illam per nos aut locorum vel gentium capitaneos impendendam eum omni qua decet severitate eompellantur. Centuriones autcm seu ductores comitivarum, qui in praemissis culpabiles vel criminum conseii aut in continendis militibus suis duces improvidi et segnes reperti fuerint, in turrim coniiciantur, in ea usque ad plenam satisfactionem detinendi. C. 524. Liberum autem erit iniuriam passis etiam ad praesentiam nostram pro damnis illatis evocare, vel eos qui damna, rapinas et violentias commiserint, aut ductores illorum, sive servitium militum mercenariorum tinitum fuerit sive non; ad quae damna resarcienda, aceepta a nobis stipendii solutioue, omnino tenebuntur. C. 525. Quicunque autem ad servitium militare pecuniam receperint et pro ea non satisfecerint, nulla citatione praemissa per eapitaneos capiantur et tam diu in careere detineantur, donec ibi et tempus servitii, quod facero debuerunt, expleant et pecuniam aceeptam restituant, sive illi possessionati seu non possessionati exstiterint. Kt qui praetlnitam conscriptionis diem neglexerint, arbitrio nostro aut campiduetorum nostrorum punientur.