fideliter introducere et extradere valerent, quibus tamen nulla iudicandi facultas eo ipso concessa fore eeuseatur. C. 11. Et praeter librum suprascriptum nulius alius actorum liber in curia regiae ntaiestatis haberi debet. Quod si in aliquem alium librum quidquam quovis modo inscriptum fuerit, id nullius sit roboris et momenti. C. 12. Et in quantum aliquae causae ibidem motae penderent indecisae et regiam maiestatem de finibus illius palatinatus discedere contingeret, decernimus: ut omnes eiusmodi causae a punctis dimissis ad districtum proprium remittantur, per iudicem terrestrem prosequendae et terminandae. Nisi maiestas regia ad eundem palatinatum, priusquam iudicia illius terrae celebrarentur, redire dignaretur, tunc enim omnes causae praedictae per iudicium regium continuabuntur et definientur. Casimirus Magnus Visliciac et Sigismumlus Primus Petrcoviae, Ex uuo generali et alio restingente hoe unum conditum est. C. Praeterea eum iu deliberatione. fol. XII. C. Quia terminus. fol. XXV. in noi». a) C. M. syntag. art. 17: De his qui iuopinate et ex improviso citantur in curia regis vel ad iudicium evocantur. VL. 9. b) S. a. 1519. art. 3: Termino curiali, nobis in terris Maioris Poloniae existentibus, nemo nisi de eisdem terris citari ad nos debet, et similiter, nobis in torris Minoris Poloniae agentibus, nonnisi ex terris eisdem nobiles ad nos citabuntur. VL. 388. C. 13. Cum in deliberatione consistat mater virtutum ipsa discretio, contingit plerumque, quod subditi nostri in curia regia constituti citatioue curiali ad nostram vel iudicum curiae nostrae audientiam evocantur et querelis, de quibus minime cogitarunt, implicantur. Volentes igitur dispendiis subditorum nostrorum in hac parte obviare, statuimus: ut citatione curiali nemo deinceps ad praesentiam nostram successorumque nostrorum evocetur, nisi ratione delicti et contractus in curia regia recenter commissi et facti. C. 14. Pro quibus omnes subditi, ex quibuscunque terris et districtibus regni nostri, citatione litterali absque bigillo, ad instar aliorum citationum scripta efc per ministerialem seu quempiam alium, per regiam maiestatem aut marsalcum regni vel curiae in defectu ministerialis deputatum in loco, civitate seu villa, ubi maiestas regia cum sua curia ageret, in hospitio, foro vel ubi repertus fuerit, personaliter in manus citati tradenda, ad praesentiam regiae maiestatis citari et evocari possunt. C. 15. Comparens autem in termiuo, quem unieum et peremptorium esse volumus, si petierit dilationem, in contiactibus quidem, si causa fuerit maior marcarum quadraginta, trium hebdomadarum, si vero minor, quattuor dierum, in delictis autem unius hebdomadae dilationes deiiberatorias obtinebit. C. 16. Si autem iu tennino citationis vel deliberatorio, quem etiam peremptorium esse volumus, contumacite; non comparuerit, per nos et iudicium regium in