nnn, nobilium, aliorumque regni nostri subditorum, cum in castris contra hostes eonstituti sunt, omni abiecto rubore vel ob nimiam strenuitatem aut ignobilem pusillanimitatem sub nullius vexillo vel imperio nostri exercitus se colloeare eonsuevernnt, ad hunc praesertim etfectum et finem, ut machinarum et propugnaculorum ceterarumque rerum bellicarum aut ipsius exercitus custodiam evitarent et defensionem. quam ceteri commilitones et fratres ipsorum sub certis vexillis collocati secundum modum inter eos constitutum facere et servari consueverunt, negligerent, idcirco quoniam turpis est pars quae suo non congruit universo, statuimus: ut quilibet miles, nobilis et simplex sub certo vexillo erecto cum sua statione conquiescat, ut ingruente necessitate belli et dimicatione cum hostibus sciret capere locum certum et pro sui vexilli defensione magis intenderet et animadverteret. Alioquin si tales deinceps in nostro exercitu inventi fuerint, volumus, ut per suceamerarium terrae seu districtus, in quo degunt et militant capti, nobis praesententur, equi vero eorum succamerario pro poena delicti applicentur. Idem ibidem. C. Quia unus. fol. X. sic illustratum est. C. .M. syntag. art. 7: De scultetis tam spiritualium quam saee.ularium personarum ad bellum ituris. VL. 5. C. 507. Quia onus, quod omnes tangit, inter plures divisum faeilius deportatur, quapropter statuimus: quod indifferentur omnes sculteti, tam spiritualium quam etiam saecularium personarum, iuxta ipsorum faeultates ad quamlibet expeditionem nobiscum transire teneantur. Idem ibidem. U. Unrn in iure suo. fol. XI. sic illustratum est. C. M. syntag. art. 8: De clericis bona hereditaria habentibus ad bellum ituris. VL. 5. C. 508. Cum iure suo nullus debeat dcfraudari et plerique cleriei regni nostri bona patrimonialia tenentes et possidentes, de eisdem bonis, sub umbra elerieali viventes, nobis et regno nostro servitia debita in expeditionibus bellicis subtrahere consueverunt, ideo statuimus: quod eleriei regni nostri. euiuseunque status existant. bona patrimonialia possidentes, vel nobiscum ad quamlibet expeditionem transire teneantur iuxta praedietorum bonorum faeultates, aut eadem bona fratribus suis saecularibus vel aliis consanguineis aut etiam extraneis resignare, dimittere ac eisdem bonis penitus renunfiare teneantur. Quod si praefati clerici neutrum illorum facere curaverint. praedieta eorum bona praesentium auetoritate deceruimus perpetuis temporibus regno et tisco nostro applieanda.