126 C. 498. Nos vero deputabimus commissarios nostros, praedecessorum uostrorum vestigiis inhaerentes, qui faciant limites ac illorum iudicium inhibitionibus nostris non impediemus, assessores vel revisores post factos limites non designabimus, sed quidquid eommissarii nostri decernent, id ratum et firmum esse debet, absque nostra et successorum nostrorum confirmatione qualicunque. C. 499. Praeterea cum commissarii nostri convenient ad locum limitum, sive capitancus vel tenutarius noster exiverit sive non, eduxerit senes sive non, ipsi commissarii nihilominus limites ipsos prosequi et finire debent, capitanei vel tcnutarii nosrri ac illius, qui de iniuriis limitum queritur, contradictione, appellatione ac etiam absentia minime obstante. C. 500. Praeterea commissarii nostri praedicti dnabus septimanis, antequam simul convenient ad faciendos limites, capitaneum seu tenutarium nostrum de tempore et loco sui conventus certiorem facient per ministerialem et duos nobiles ac etiam per litteras suas proprias et mandatum nostrum. C. 501. Si autem dignitarii ad limites ipsos designandi esscnt pauci in illa tcrra seu palatinatu, in quo limites fieri debent, aut forte essent absentes, eo casu ex vicino palatinatu vel etiam ex remotiore eommissarios designabimus ad ipsos limites faciendos, non abios tamen nisi tales, qui in illis terris, ubi limites essent faciendi, possessionati forent. Idem Craroviac. C. Providentes. fol. VI. in novis, hic de verbo ad verbum insertum est. S. a. 1507. art. 23: De commissaris ad granicies quae contingunt inter regnum, magnum ducatum Lithuaniae ct Masoviam deputandis. VL. 365. C. 502. Providentes difficultatibus et gravaminibus subditorum nostrorum, regni et magni ducatus Lithuaniae, quae occasione limitum inter eadem donminia et Mazoviam, tum inter magnum ducatum et regnum saepe contingunt, volumus et decernimus: ut quotiens opus fuerit, per nos commissariis deputentur ct mittantur nostris expensis providendi ad faciendos eosdem limites et iniurias componendas occasione illarum hincinde exortas, quatenus absque quereutium onerc iustitia eis ministretur.