C. .5. Nisi aliquae terrae aut dominia post eorum ad regnum unionem privilegiis specialibus in iuribus et consuetudinibus suis essent conservatae, tales enim secundum tenorem privilegii sibi concessi conseryari et iudicari debent. TITULUS II. De Summo Imperio et Iudiciis Regalibus. Casimirus Magnus Rex, Vislieiae. C. Quia ex multiplicitate. fol. X. Sic illustratum est. C. M. syntag. art. 11: De iudicibus cuiuslibet terrae ad curiam regis venturjs. VL. 6. C. 0. Quia ex nmltiplicitate iudicum, prout experientia docuit, super uno facto variae et diversae quandoque sententiae ferebantur, ideo certum numerum iudicum statuere et varietati praedictae occurrere volentes, statuimus: quod unus in quolibet palatinatu seu torra iudex terrestris, subiudex et notarius habeatur; terris et palatinatibus, qui propter sui amplitudinem plures iudices terrestres ex antiquo habere consueverunt, duntaxat exceptis. C. 7. Dum autem nos et successores nostros alicuius palatinatus seu terrae fines intrare contigerit, iudex, subiudex et notarius illius terrae ad curiam regiam venire, librum actorum terrestrem secum adferre et in curia regia causas iudicare ac acta, sententias et decreta in librum actorum illius terrae scribere et introducere teneantur. Ac deinceps in omnibus causis magnis, etiam hereditariis, dilationes ultra tres hebdomadas non possint nec valeant assignare. C. 8. Sed quum quaestio fuerit hereditaria, iudex vel subiudex eandem nobis referre teneatur, cuius cognitionem in nostra senatorumque nostrorum praesentia volumus examinari; nisi aliquo impedimento fuerimus impediti, tunc cnim adminus quattuor senatores, dignitarios vel officiales illius terrae, si alfuerint, alioquin alios viros probos, iurium et causarum peritiam habentes, iudicio terrestri adiungemus, qui loco regiae maiestatis causas praedictas cum iudice, subiudice et notario iudicabunt. C. 0. Si vero iudex, subiudex vel notarius, aegritudine vel alio modo legitime impediti, ad curiam regiam venire aut ibi perseverare nequiverint, facultas erit maiestati regiae in locum impediti vel infiimi alium aeque idoneum surrogare, ne iustitia negligatur, donec ille convalescat. C. /0. Nisi iudicem, subiudicem et notarium, omnes simul, ex causa urgente et legitima de consensu regiae maiestatis ab eius curia discedere contingeret, tunc enim iudex et subiudex camerarios et notarius vicenotarium, iuratos et fideles cum libro terrestri in curia regia relinquere teneaniur. Qui sub illorum absentia causas, recognitiones et inscriptiones quascunque in librum terrestrem