nos deferebantur, qui indigne ferebant, quod ipsae sanetimoniales succedere deberent in bonis suis paternis et maternis ad eas post mortem parentum aut consanguineorum earum devolutis, iurcque illas ab eiusmodi successionibus repcllere nitebantur, volentes huiusmodi querelas cobibere et easdem sanctimoniales in bona gratia et favore consanguineorum illarum conservare, illarumque necessitatibus benigne prospicere, statuimus ct ordinamus de conscnsu et consilio seuatorum ct procerum regni nostri status utriusque: quod moniales ipsae, ordinem regularem profcssae et in coenobiis ac claustris manentcs, succedere quidem possunt ad bona paterna et materna, quae ad cas dovoluta legitime fuerint, alienare tamen illa a eonsanguineis et propinquis aut iu alienas personas quoquo modo transferre nullo modo valeant. Sed cum primum ad eas aut earum aliquam ea ipsa bona devoluta fuerint iure legitimae successionis ac devolutionis, proximiores eonsanguinei seu agnati et cognati earum illa tenere eorumque possesionem adire debebunt ct ex illis medietatem omnium censuum et proventuum ])ecuniariorum illis et cuilibet illarum solvere erunt astricti, vita illarum durante. Iteliquam vero medietatem proventuum pecuniatiorum simul ac fructus omnes ex bonis illis provenientes pro se retinebunt et ex illis onera reipublicae, rcgni et bellicae cxpeditionis sustinebunt. C. 456. Quod si bona ad moniales ipsas devoluta nullos proventus pecuniarios babuerint, essent tamen in illis praedia seu piscinae seu molendina vel prata vel silvae caeduae aut mellificia aut agri qui locari possunt ct aliae id genus utilitates, quocunque nomine censeantur, in co casu episcopus et ordinarius loci seu eius in spiritualibus viccarius cum capitaneo terrae seu districtus illius, iu quo bona eiusmodi consistunt, disquirent diligenter, quautum ex eiusmodi bonis provenire in anno possit, illaque et obventiones seu utilitates, quae ex illis annis singulis provenire possent, diligenter taxabunt et aestimabunt, et ad quamcunque summam illa taxaverint, consanguinei dictarum monialium, qui bona eiusmodi teuebunt, solvere illis et cuilibet earum respective medietatem eiusdem summae quotannis absque omni contradictione tenebuntur. t. 457. Et si iidem consanguinei in solvendo negligentes et remissi fuerint et moniti litteris monitionis domini episeopi seu loci ordinarii aut eius in spiritualibus vicarii seu officialis illis satisfacere de bonis illarum temere noluerint ac demum excommunicati propterea tres menses censuras ecclesiasticas sustinuerint, extunc libertatem et faeultatem habebunt moniales praedictae bona sua huiusmodi alteri cuipiam consanguinco aut etiam externo locandi seu arendandi pro arbitrio suo ad vitam suam. Post mortem vero illarum eadem ipsa bona earum ad proximiores illarum consanguineos rursus devolventur et devolvL debebunt.