Idem ibidem. C. Astutiae. fol. XLIII. sic illustratum est. V. J. a. 1423. art. 8: De tutoribus virginum. VL. 75. C. 411. Dolo et astutiae hominum perversorum, qui omuia in deteriorem partem vertere et interpretari eonsueverunt, viam praecludere eupientes, statuimus: quod quicunque nomine tutorio aliquas puellas iure agnationis vel cognationis cum bonis hereditariis ipsas ex successioue paterna concernentibus, iam puberes atque nubiles apud se conservaverint, easque in hunc finem, quod bona ipsarum paterna diutius possiderent illisque fruerentur, maritis tradere noluerint, tales puellae seu virgines, si decimumoctavum annum aetatis suae peregerint, de eonsilio et consensu consanguineorum sibi propinquorum ex linea paterna vel materna deseendentium poterint sibi ipsis de maritis providere absque tutoris vel tutorum sibi in gradu magis propinquiorum voluntate et eonsensu, neque bonis suis paternis vel aliis quibuscuuque propterea privari poterint ullo pacto. C. 412. Quae puellae seu virgines, si fratres germanos non habuerint, eisdem bona patena per tutores pro aequalibus sortibus dividantur. Et nihilominus tutores eisdem rationem administratae tutelae suffieientem reddere tenebuntur. C. 413. Si vero fratres gennanos habuerint, eo casu illis dos conmpetens deputari et assignari et in certa sorte bonorum paternorum per amicos et consanguineos sufficienter inscribi et obligari debet. Quae sors bonorum marito virginis vel puellae nuptae in tenutam et possessionem tradi debet. Quam nihilominus puellarum vel virginum nuptarum fratres redimere poterint quandocunque. C. 414. Quod si tutores post contractum eiusmodi matrimonium virgines vel puellas maritis earum tradere noluerint, per consanguineos earum, uti praemittitur, remotiores ad iudicium terrestre citari debent, ubi in primo termino tamquam peremptorio virgines et puellas coram iudicio personaliter sistere debent, sub poena centum viginti marcarum de bonis tutorum propriis solvenda, cuins medietas fiseo uostro regio et alia medietas virginibus cedere debet. C. 415. Et nihilominus iudicium terrestre tutelam omnium bonorum seu dotis ad praedictas virgines et puellas pertinentibus praefatis consanguineis remotioribus adiudicare et mox post adiudicationem ad capitaneum loci pro intromissione facienda per litteras suas significatoriales remittere debebit. Casimirus Tertius Rex, Petrcoviae. C. Imprimis, siquidem. fol. LXXXIX. sic illustratum est. C J. a. 1447. art. 1: De prole relieta post mortem parentum. VL. 150. C. 416. Quia plerique filii primogeniti vel seniores, parentibus defunctis, licentiose et absque aliquo metu vel respectu substantiam paternam profundunt