„Quod si Episcopum capi contigerit" etc. 1 Et quia 2 transsuptum statuti prescripti cum originali in dicto libro statutorum, quod pro originali statutorum prouincialium per se (Joh.) et in sua curia habitum est [semper] et habetur, cum dicto Wlmiro notario publico auscultatum diligencius per omnia inuenit concordare, nullo penitus addito vel diminuto, quod sensum dicti originalis statuti viciaret vel mutaret, huic instrumento publico et transsumpto suam auctoritatem ordinariam apponit, decernens, quod hujusmodi transsumpto in antea plena fides adhibeatur in judicijs, et extra, tanquam statuto originali predicto, et provide habeatur, servetur, et teneatur, ac si statutis provincialibus in ecclesia Wratislauiensi existentibus, ab inicio fuisset insertum, et quod plenum vigorem habeat, prout in sacris canonibus de statutis hujusmodi diffinitum est et premissum. Actum in Uneow 3, Oneznensis dyocesis, quarta die mensis Maij 4, hora nona vel quasi, indictione quarta, anno domini Millesimo CCC° octuagesimo primo.— Testibus etc. 5. Et ego Wlmirus quondam Pauli de Kyky clericus Gneznensis dyocesis, publieus auctoritate imperiali notarius, etc. XVIII.* [Constitutiones Nicolai Kurowscii Archiepiscopi Gnesnensis, in synodo provinciali Calissiensi die 20 mensis Abaij anno 1406 sancitae.] In nomine domini, Amen. Sub anno a Natiuitate ejusdem millesimo quadringentesimo sexto, indiccione quartadecima, pontificatus sanctissimi in Christo patrig et domini nostri domini Innocencij pape septimi anno secundo, die Jouis, vicesima mensis Maij, de speciali et expresso mandato ejusdem domini nostri, nos Nicolaus dei gracia sancte Gneznensis ecclesie Archiepiscopus cum reuerendis in Christo fratribus et coepiscopis nostris Petro Cracouiensi, Johanne Wladislauiensi, Jacobo Plocensi, Alberto Poznaniensi, ac reuerendorum fratrum nostrorum Wenceslai Wratislauiensis et Johannis Lubucensis Episcopo- rum et capitulorum suorum nuncijs et procuratoribus specialibus, aliisque Episcopis, prelatis, et clericis, tam secularibus, quam religiosis, in Kalis oppido nostre Gneznensis diocesis in curia nostra archiepiscopali in prouinciali sinodo pariter congregati, statutis antecessorum nostrorum omnino illesis, de unanimi et expressa voluntate atque consensu omnium et singulorum predictorum, infrascripta statuta salubriter edidimus et ordinauimus, que statutis eorundem antecessorum nostrorum duximus annectenda. (§. 1.) Primo, quod deinceps futuris temporibus quilibet Archiepiscopus Gneznensis, qui pro 1) Ob wyżej str. 387, gdzie dalszy ciąg ustawy, jako ustawę Jakóba Arcybiskupa zamieściliśmy.— 2) Całego tu poczynającego się odstępu: „Et quia", aż dokońca „et premissum", w R 1. nie ma.— 3) in Lowicz RL— 4) XV. die mensis Januarii, R I — 5) W R II. opuszczono świadków, zapewne tylko w kopii libri nigri fol. 186. Lecz w R I. na karcie 156 księgi wymienieni są pod datą Łowicką w Styczniu, jak następuje: „Testibus, Johanne Archidiacono Gneznenti, Benedicto preposito S. Johannis et officiali Gneznensi, Johanne Lanciciensi, Bronislao Curelouiensi Vincencio Uneouiensi, Andrea Welunensi dicte Gneznenńt dyocesis eccletiarum prepositis; Bertoldo de Camen Canonico Gneznensi et nostre curie vicecancellario, Mathia nostro thezaurario, et Martino de Bankowo canonico Lanciciensi et alijs pluribus". *) Ob. wiadomość o Statutach tych wyżej, str. 342. Nr. 38.