ter quod expedit dictarum constitucionum rigorem, equitatis moderamine declarare. Declaramus igitur tenore presencium, de consilio fratrum nostrorum, aliorumque peritorum religiosorum et secularium, dictas constituciones, cuiuscumque tenoris existant, in quibus contineri quomodolibet reperitur, quod in quocumque loco clericus ordinatus vulneratus vel occisus fuerit, in illo mox debet interdictum ecclesiasticum, usque ad satisfaccionem condignam et relaxacionem eiusdem inviolabiliter observari, et cessacio fieri a divinis, ad ea loca dumtaxat extendi debere, in quibus malefactores seu occisores huiusmodi commorantur, aut habitatores dictorum locorum, prefatis malefactoribus vel occisoribus in malefaciendo prestiterint consilium, auxilium et favorem; seu si liberare poterant a morte et lesione, et non liberaverunt; seu si malefactores et occisores eosdem capere et tenere poterant, et ex malicia, que eo ipso presumitur, minime detinuerunt; in quibus habitatores eorundem locorum, non sunt, pensatis qualitate et facti circumstancijs, sine culpa. Alioquin, cum peccata suos auctores tenere debeant, ijdem malefactores seu occisores dumtaxat statutis penis et alijs puniendi animadversionibus condignis et debitis, prout facti qualitas suaserit et criminis enormitas, subiacebunt. Ad huius statuti evidenciam clariorem et memoriam firmiorem, sigillum nostrum et Venerabilis fratris nostri domini Johannis Episcopi Cracoviensis presentibus est appensum. Datum Cracovie, in officio nostre visitacionis, sexto idus Marcij, anno domini M.o CCC. XC (sic!). XV.* [Constitutiones Jaroslai Archiepiscopi, EDITAE IX SYNODO, DIE 8 MENSIS JANUARII ANNO 1357 CALISSIAE HABITA.] Jaroslaus diuina prouidencia sancte Gneznensis ecclesie Archiepiscopus, ad perpetuam rei memoriam. Quamuis debeat sufficere humane nature ad bene viuendum, si suis terminis sit contenta, crescente tamen malicia hominum, effrenata cupiditas, radix malorum omnium, semper nititur ad vetita, tendit ad noxia, et declinat ad prohibita, palmites sue propaginis viciose ad deteriora quelibet extendendo. Hec est illa, que compellit canones condere, leges instituere, statuta edere, ut humani generis coherceatur audacia, et appetitus noxij sub juris regula limitentur 1. Quia vero nostris temporibus surrexerunt contra ecclesias et personas ecclesiasticas plurima incommoda, pariencia periculum animarum, nos jugi meditacione reuoluimus in armario cordis nostri, qualiter ex officij nostri debito, hujusmodi incommodis et animarum periculis, deo propicio, occurrere valeamus. Nunc igitur opportunitate captata, de consilio et consensu venerabilium fratrum nostrorum Bodzathe (sic) Cracouiensis, Mathie Wladislauiensis, Clementis Plocensis et Johannis Poznaniensis, ac capitulorum suorum, et nunciorum ac procuratorum domini Preczslai Wratislauiensis Episcopi et Henrici Lubucensis, ex legittimis causis se tunc absentancium, synodum in Kalis 2, sub anno domini millesimo CCC quinquagesimo VII. octaua die mensis Januarij statuimus celebrandam. *) Ob. wiadomość o niniejszym Zbiorze, str. 339 pod L. 33. Kładąc text, porównywam z dokumentem Wrocławskim, ogłoszony drukiem Statut ten w Gazecie kościelnej Poznańskiej — 1) Porównaj naślado­wany tu Grzegorza IXgo reskrypt publikacji Dekretałów, do szkoły Bonońskiej wydany; a nadto cap. 3. de immunit. in VIto (3. 23.) i can. 1. Dist. 4.— 2) Lubucensis, synodum in Kalit ex lgittimis c. t. t. absentt., sub anno, itd. mylnie przełożone w rękopiśmie Wrocławskiem.