diligenter inspeximus quasdam patentes litteras papales, videlicct domini Clemenlis pape sexti, vera bulla ejus plumbea in ftlis sericis rubei et glauci coloris dependente, more Ramane curie bullatas, sanas et integras, non cancellatas, non viciatas nec abolilas, sed omni prorsus vicio et suspicione carentes, tenoris et continencie infrascripte. Quas quidem litteras honorabilis vir dominus Beldo de Proscow canonicus Wratislauiensis Syndicus et procurator capituli ejusdem WraUslauiensis ecclesie, nobis exhibuit, ipsasque per Johannem Pauli de Policz subscriptum notarium publicum, syndicatus et procuratorio nomine dicti Wralislauiensis capituli, scribi, transsumi, seu exemplari petivit, et in formam redigi publici documenti. Tenor vero earundem litterarum papalium, de quibus supra narratur, per omnia sequitur in hec verba«; (1345.) ,,Clemens Episcopus seruus seruorum dei. Ad perpetuvm rei memoriam. Hijs que interdum pro libertate ac utilitate ecclesiarum ac earum prelatorum et aliarum personarum ecclesiasticarum presertim per legatos sedis apostolice a latere missos, ut status ecclesiarum et prelatorum ac personarum predictorum magis decorus et honorabilis perseueret, tam prouide, quam salubriter statuuntur et eciam ordinantur, libenter adicimus apostolici muniminis firmitatem, ut illa perpetuis futuris temporibus illibata consistant, que nostro fuerint presidio communita. Sane peticio 1 venerabilis fratris nostri Apeczconis Episcopi Lubuczensis nobis nuper 2 exhibita continebat, quod dudum bone memorie Gentilis tituli sancti Martini in montibus presbyter cardinalis in regno Ungarie ac prouincia Polonie, infra quam ecclesia Lubuczensis existit, et quibusdam alijs terris eidem regno adjacentibus, auctoritate sedis apostolice plene legacionis fungens officio, in concilio videlicet per eum apud Posonium Strigoniensis diocesis constitutum in dicto regno XJngarie celebrato, nonnullas constituciones pro libertate ac utilitate ecclesiarum ac earum prelatorum et aliarum personarum ecclesiasticarum infra fines legacionis sue consistencium edidit utiles et salubres inhibiciones, prohibiciones, decreti interposiciones, ac excommunicacionis, suspensionis et interdicti sentencias et nonnullas penas alias continentes, prout in litteris prefati cardinalis inde confectis, ipsius sigillo munitis, quarum quidem constitucionum certa capitula de verbo ad verbum presentibus inseri fecimus, continetur. Quare pro parte dicti Episcopi nobis extitit humiliter supplicatum, ut capitula predicta et omnia in eis contenta, cum prefate littere timeantur vetustate consumi, fulcire apostolico munimine dignaremur. Nos igitur ecclesias et earum prelatos ac personas ecclesiasticas predictas in suis libertatibus ac utilitatibus, quantum cum deo possumus, confouere volentes, ipsius Episcopi supplicacionibus inclinati, capitula predicta rata et grata habentes, illa auctoritate apostolica ex certa sciencia confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Tenores autem dictorum capitulorum tales sunt": In nomine domini, amen. Anno ejusdem millesimo trecentesimo nono, indiccione septima, pontificatus domini Clementis pape quinti anno quarto, incipiunt constituciones edite per Rcuerendum patrem dominum Gentilem, dei gracia tituli sancti Martini in montibus presbyterum Cardinalem in regno Un- garie, Polonie, ac partibus illi conterminis apostolice sedis legatum. Et primo prohemium super statu. Frater Gentilis miseracione diuina tituli sancti Martini in montibus presbyter cardinalis, apostolice sedis legatus, ad futuram rei memoriam. Diversa medici morborum varietati lecz nie poznana tegoz Kardynala „Practica et forma o elekcyi kanonicznej, ktora takze snadz na Synodzie w Węgrzech uchwaloną została. Odsyłamy czytelnika w tej materyi do rzeczonych Zwodow.— 1) Od lych wyrazow dopiero : Peticio pro partc etc. poczyna się list papieski w Raynalda rocznikach.— 2) nuper, opuszczone u Raynalda.