,,ginalium tenore haberent perpetuam firmitatem; ita videlicet, ut illis fides, „que ipsis originalibus litteris adhibenda esset, eadem fides hujusmodi trans-,,scripto debeat adhiberi. Tenor autem ipsarum litterarum uoscitur esse talis: Noverint universi presencium noticiam habituri, quod nos Jacobus, divina miseracione saucte Gneznensis ecclesie Archiepiscopus, constituti in Gnezdna in provinciali synodo, de consilio et assensu fratrum nostrorum episcoporum tunc presencium, et aliorum nostre provincie prelatorum, super decimis liberalibus non recipiendis de parrochia vel dyoccsi aliena, constitucionem edidimus in hec verba: (§. 1.) Quoniam propter officium debetur bencficium, statutum declaramus sentencialiter, ut sicut non licet officia divina alienis parrochianis inpendere, sic eciam utputa de- cimas militales et liberas recipere ab eisdem [non liceat,] maxime de dyocesi aliena; nisi forsan super bijs certis et determinatis [privilegiis] fundate sint, et hoc de dyocesani processerit voluntate. Quocirca universitati vestre mandamus in virtute obediencie, et vobis nicbilominus sub pena synodali [precipimus 1], quatenus dictam constitucionem tenere ac servare, ac secundum ipsam judicare omnimode debeatis, si meritum obediencie vobis lucrifacere, et effugere cupitis ecclesiastice acrimoniam ulcionis. Datum in Radeyov, VI. nonas Maji, anno domini MCCC nono. ,,In cujus rei testimonium, sygillum officialatus nostri duximus presentibus „appendendum." • Et ego Johannes quondam Heinrici de Aldenburg, Mersburgensis dyoresis aucto-•ritate imperiali publicus notarius. kabens ab ipsa auctoritate imperiali hujusmodi • litteras exemplandi plenariam potestatem, ipsas de mandato dicti domun officia- • lis, et ad peticionem discreti viri domini Hanconis plebani de Brestnyc memorati, • exemplavi, et in publicam formam redegi, meoque signo et nomine consignari. et • coram clcricis testibus infra scriptis, ad hoc speciahter rogatis, dictas litteas legi •in loco predicto, anno domini MCCCXVI, proximo Sabbato post nativitatem be- • ate virginis, hora tercia, presentibus discretis viris dominis: Zamborto plcbano •in Lesna, Petro vicario ecclesie Sancti Johannis in Wratislavia, Shchaele famuh •domini Heinrici de Droguz, et alijs fidedignis. XI.* [Fratris Gentilis, CARDINALIS ET APOSTOLICAE SEDIS IN UNGABIA ET POLONIA LEGATI Constitutiones in concilio Posoniensi promutgatae DIE 10 MENSIS NOVEMBRIS, ANNO 1309.] (1359.) In nomine domini Amen. Nouerint uniuersi ct singuli, quibus nosse fuerit opportunum, quod nos fetrus prepositus Opoliensis et officialis Wratislauiensis, ae Laurencius Harthlibi canonicus et Judex capituli Wratislauiensis ecclesie, vidimus et 1) Wszystkie wyrazv w tym dokuraencie w klamrach postawione, podaję na mój domysł, w miejsce oczewiscie brakujących. W tym zas ustępie procz tego poprawiłem text, przez przełożenie słów kilku, które błędem pisarza aktu, lub moze i druku u Stbnzla, w sposób następujacy przemylone czytamy: mandamus in virtute vobis nichilominus obediencie et sub pena sinodali quatenus. it.d.— *) Ob. wiadomość o tych Statutach, str. 339. L. 31. Podajemy je tu według transsumptu Wrocławskiego z r. 1359. W Zwodzie Tkąby (str. 12), i Wężyka (str. 16), jest jeszcze w całej obszemosci podana,