(§. 31.) Item statuimus, quod cum aliqui copulandi fuerint, banna tribus diebus dominicis continuis in eorum parochijs promulgentur. (§. 32.) Item, si rapta puella fuerit, nisi forte rapi se preceperit, raptori nullatenus copuletur, donec reddatur pristine libertati; et presbyteri taliter copulantes, pena trium marcarum argenti puniantur. (§. 33.) Item, cum periculosum sit divorcij sentenciam ab imperitis proferri, statuimus, ut tales sentencie nonnisi a dyocesano vel Archidyaconis juris peritis ferantur. (§. 34.) Item 1, cum Judei melioris condicionis esse non debeant christianis, et christiani res furtiuas, quamvis emptas, vero domino absque solucione precij cogantur ad restitucionem earum, statuimus, ut Judei, apud quos res furtiue inuente fuerint, absque solucione precij cogantur ad restitucionem ipsarum rerum. Si qui vero in hac abusione, ut res apud eos reperte, nisi data pecunia restituant 2, aut manutenuerint, aut eciam defensauerint, per censuram ecclesiasticam compescantur. (§. 35.) Item statuimus, ut nullus apud Judeos res sacras vel libros deponere presumat, vel quomodolibet obligare, nisi in graui necessitate, de licencia prelatorum. (§. 36.) Item, cum sit scriptum: „diligenter agnosce vultum pectoris tui", statuimus, et firmiter precipimus obseruari, ut nullus inuestiatur aliquo beneficio curam animarum habente, nisi natus in terra, et eiusdem terre ydiomate peritus. IX.* [Constitutionum quarutndam Jacobi Archiepiscopi fragmenta, quae e Synodo Gnesnensi anno 1290 die 14ma 0ctobris habito, emanasse videutus.] (Fragmentum primum. De injuriis clericis illatis 3.) tata, in toto Archipresbiteratu; si vero ipsum archipresbyterum predictas injurias pati contigerit, in toto archidiaconatu cessabitur a divinis. Si res ipsorum capi contigerit, et ad locum aliquem deduci, locus, in quo rapiuntur et in quo detinentur, debeat subjacere ipso facto ecclesiastico interdicto. Quod si episcopum capi contigerit, vulnerari, vel occidi, generale interdictum in tota prouincia observetur: in alio prelato vel canonico cathedralis ecclesie, si predicta fuerint perpetrata, in tota diocesi generaliter cessabitur a divinis; si autem circa plebanum vel aliam personam ecclesiasticam, religiosam vel secularem, similia fuerint attemp- l) Rubryka na marginesie: >Nota: de judeis, et restitucione furatarum rerum obligatarum m.«— 2) Porownaj przepis (art. VI.) w przywileju zydowskim Boleslawa Xcia Kaliskiego z r. 1264; w Jus pol. Bandtkiego, p. 5.— *) Ob. str. 338. pod L. 27 i 28.— 3) Jak niniejszy artykuł w poznicjszych Zwodacb synodalnych stalutow zlanym został w jeden przepis z ustawą Pelki Arcybiskupa z r. 1257, ktorq wyżej str. 357. §. 1. stawiliśmy, obacz w Edycyi Iszej Stat. Tbąby, str. 91 (nieliczbowaną) i w Wężyka , Constitutiones etc. pag. 329-331. 49.