et illis, pro quibus, sive in quorum favorem praefatae fuerint sententiae latae, ab ipsis praelatis et judicibus, qui sententias protulere praedictas, vel ab aliis superioribus, ad quos talium absolutio et relaxatio spectet de jure, juxta formam ecclesiae absolutionis et relaxationis interdicti beneficium vaIeant obtinere. Quod autem de denunciandis excommunicatis supra diximus, intelligimus de Polonis, quantum ad Polonos, et de Ungaris et incolis terrae Regi Ungariae subjectae, quantum ad Ungaros et ipsos incolas. (§. 62.) Publici grassatores anathemate damnati. Nonuullos execrabiles peccatores, qui solent justis hominum laboribus, ex quibus fragilitas lunnana reticitur, nonnumquam etiam sanctis viris, in agone hujus seculi certantibus, opportunis, perversitate quadam diabolica invidere, videlicet vinearum et agrorum dissipatores, depopulatores, seu destructores, nocturnos et diumos, publicos et occultos, excommunicationis sententia innodamus; a qua, postquam satisfecerint damnum passis, et de publicis idoneam praestiterint cautionem, quod similia de cetero non committent, valeant a suis dioecesanis episcopis, juxta formam ecclesiae consuetam, absolutionis beneficium obtinere. (§. 63.) Colenda ecclesiarum jura et prinlegia. Quum universalem ecclesiam, quam sibi re- demptor noster suo sanguine copulavit, cui Eomana ecclesia adeo specialis et singularis praeeminentia privilegii est praelata, quod ma- ter sit omnium et magistra, ipsiusque prac- lati, sacerdotes, clerici, sint patres, pastores, et judices animarum religionis christicolae super Reges et Reginas divinitus exaltati, dictosque praelatos sacros et ministros, qui- bus potestas ligandi atque solvendi animas a domino est concessa, Reges ipsi ct prin- cipes, ac fideles populi christiani honorare atque revereri pro animarum teneantur sa- lute, — multum profecto praesumere ac enor- miter excedere sunt censendi, ii maxime, qui gloriantur nomine christiano, quum ecclesias et personas ecclesiasticas, quibus de bonis sibi a Deo datis erogare, easque suis favo- rabilibus privilegiis et immunitatibus praemu- nire, atque ab injuriis, damnis, seu violentiis, suae potestatis brachio defensare tonentur, per statuta, edicta, conjurationes, confoederationes, conspirationes, colligationes, machinationes, tacitas vel expressas, vel alia varia diversorum gravaminum genera perturbant, inquietant, op- primunt vel molestant, seu ecclesias ipsas, aut bona ipsarum vel ecclesiasticarum personarum, vel jura ipsarum occupando, invadendo, vel de facto indebite auferendo, aut iu ipsa 1. VIII *. Incipiunt constituciones Jacobi Archiepiscopi Gnez- nensis, [quae anno 1285 die 6 mensis Januarii in Lanciciensi synodo editae videntur.] Et primo, de septem sncramentis. In nomine domini nostri Jesu Christi, amen. Cum apostolus dicat: ,,fundamentum alvud nemo potest ponere, quam id, quod est Christus Jesus", et Gregorius inferat: „ubi Christus 1) Następnie dodaje Rajnai.d uwagę, w słowach: „Mutila sunt acta hujus concilii, atque in supcriora rerba desinunt, tum in Vaticano, tum Vallicellano MS. Hujus rei causa suo loco allata est (an. Chr. 1279 n. 34, et an. 1280 n. 8.): dissolutam nempe Ladislai Rcgis ab impiis subordinati jussu sacram synodum, armorumque terrore disturbatam, quod scelus atrox, inflictis a legato justis poenis expiatum, (eod. n. 8.) vidimus". *) Ob. wiadom. o tych Statutach, wyżej str. 338 pod L. 27. i 28.