non modicum, immo plerumque maximum detrimentum, nec non in gravissimum auctoritatis et potestatis ecclesiasticae censurae contemptum, et derogationem ecclesiasticae libertatis, prout tenentur et debent, hactenus minime servaverunt, nec fecerunt ab aliis observari, juxta mandatum Apostoli et statuta canonica excommunicatos hujusmodi non vitando; sed in salutatione, osculo, mensa, divinis officiis, ac aliis ab Apostolo et sacris canonibus prohibitis, damnabiliter communicantes cum eisdem laicis idiotis atque simplicibus, quos ad hujusmodi sententias observandas persuasionibus, monitis, et exemplis inducere, et per censuram ecclesiasticam gravius compellere debuissent, suis pravis et perniciosis exemplis viam, immo inviam et laqueos damnabiles ad contemptum libertatis et censurae ecclesiasticae paraverunt; quia, ut scriptum est, quod fit a praelatis, trahitur a subditis facile in exemplum, sicque peccatis exigentibus, ex talium abusu, negligentia et contemptus ac plurimorum malitia evenit; accidit, quod pauci inveniuntur in reguo et terris praedictis, qui ecclesiasticam censuram revereantur et timeant, quum videant defensores ipsius censurae praelatos, et alias inferioris gradus ecclesiasticas personas, pastores, patres, et medicos animarum suarum, hujusmodi sententias, per ipsos potius divina quam humana auctoritate prolatas, quarum ad ipsas specialiter spectat tuitio, notabiliter et damnabiliter non servare; quia, ut sapiens ait: ,,nec sic inflectere animo8 dicta possunt, ut vita regentis", propter quae, censura et libertate hujusmodi vilipensis, jam indifferenter et impune in regno et terris praedictis captivantur, verberantur, mutilantur, ac etiam occiduntur clerici, et, quod severius est, praelati bonis ac juribus suis, tam mundanis, quam ecclesiasticis, spoliantur, ecclesiae, monasteria, et bona ac jura ipsorum ab ipsis laicis occupantur, invaduntur, et damnabiliter detinentur, profanantur horribiliter, aliaque ruinis et incendiis debtruuntur, earumque ac coemeteriorum immunitas infringitur ac etiam violatur, ac liber- tate ecclesiastica, quasi totaliter conculcata, in omnibus fere dissolvitur quotidie nervus ecclesiasticae disciplinae; nos autem, omnibus praelatis, tam regularibus, quam secularibus, et universis clericis in sancta synodo congregatis cum instantia petentibus, contra mala et pericula supradicta, per nostram constitutionem de opportunis remediis provideri, praesenti constitutione praecipimus: quod omnes et singuli praelati et clerici universi, etiam exempti, cujuscumque dignitatis, ordinis, vel religionis existant, excommunicationis, suspensionis, et interdicti sententias, ab ejusdem regni praelatis nostrae legationis, et aliis ordinariam vel delegatam jurisdictionem habentibus, vel a jure seu a canone, in quascumque personas vel loca prolatas, postquam eis per denunciationem illorum praelatorum vel judicum, vel alio quocumque modo de talibus sententiis constiterit, inviolabiliter observent, ipsasque ad requisitionem dictorum praelatorum et judicum denuncient, et a sibi subditis denunciari faciant, et inviolabiliter observari; se suosque subditos subtrahendo, aliosque a communione talium excommunicatorum in salutatione, osculo, cibo, et potu, ac divinis officiis, nec non a celebratione divinorum in interdictis locis vel ecclesiis, quantum in eis fuerit, revocando et expressius prohibendo. Si qui vero propriae salutis immemores, et hujusmodi sanctae constitutionis, nec non libertatis ac censurae ecclesiasticae contemptores, tales excommunicatos denunciare, ac in praedictis et aliis, in quibus excommunicati sunt de jure vitandi, vitare, et a sibi subditis denunciari ac vitari facere, diabolica fraude contempserint, vel in ecclesiis sive in locis interdictis celebrare divina quacumque temeritate praesumpserint, si singulares sive privatae personae fuerint, excommunicationis, si collegium vel universitas ecelesiastica, secularis aut regularis fuerit, eorum ecelesiae sive monasteria ipso facto ecclesiastico subjaceant interdicto: a quibus sententiis, post congruam satisfactionem exhibitam illis praelatis sive judicibus, qui hujusmodi sententias protulerint,